386
oportet singulärem ibi ventum habere (1»), ideo illi gubernatoressunt experti auruspices, ventos considerantes et eorum durationem,nisi enim ventus duret usque in portum Yenetianum, male stantnaves in Venetiola. Ideo propter periculosum ingressum naviumin portum Yenetianum non possunt Yenetiae classe peregrina op-pugnari. Igitur classis ferebatur vento secundo in Veneliolam, neeerat amplius timor de periculo nee dubium, quin mane essemusin portu optato, quapropter factum est carnisprivium in classe,et gaudium majus, quam umquam in galea viderim. Est enimmodus et consuetudo marinariorum, quod quando post transmari-nam navigationem ad portum suum veniunt, miro triumpho gau-dent. Eodem sero lautissimam coenam habuimus, carnes et pisces.Inter pisces fuit per navem distributus unus cancer valde magnus,quem in Parentia cellarius emerat, de quo multi homines suflicien-tiam habebant, Sunt enim in paludibus maris valde magni cancri,durissimae testae et optimarum carnium. In aliquibus partibusmaris sunt ita magni, ut hominem forcipe sua apprehensum inmare trahunt et submergunt. Albertus dicit, quod quandoque for-cipe navi immissa eam dimergunt. Cancer sieut scorpio propterJovis ministerium in coeleste signum translatus est; nam Jupiter,cum vidisset juxtaCapream Garamantidem nympham speciosissimam,lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, e vestigio con-cubitum ejus optavit, quem cum virgo vidisset ad se venire, ter-rita voluit capere fugam, verum cancer pedi propinquus pedis ejusdigitum forcipe apprehendit et tenuit, quae dum cancrum deponereconaretur, supervenit Jupiter eamque ad votum habuit. Jupiterergo ob impensum beneficium cancrum in coelo locavit signumquezodiaci fecit.
Terminata autem coena, cum hora quietis advenisset, inquie-tissima commotio in tota classe facta est ex laetitia, et totamnoctem insomnem duximus', quia illi cantabant, isti sallabant, aliicomedebant, bibebant et res transponebant et separabant illa abaliis, saccos, cistas, vasa, cassas, et omnia in motu erant, neclumina exstincta sunt illa nocte, et cum hoc dulcissimo ventoferebamur. Ex quo enim cani montium nostrorum vertices coe-perant videri, videbatur mihi mare placidum, et nullis fere impe-ditum obicibus, et undas solito laxiores praestare, et spe atqueaviditate contingendi littoris, in quo quies promittebatur fulura,