Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
383
Einzelbild herunterladen
 

383

ventum parvum. Aliae ecclesiae non sunl in civitate, sed extrain horlis, agris, campis sunt multae ecclesiolae, et campus plenustumbis lapideis morluonim, et. tarnen non est coemeterium, sicutetiain ante civitalem Ulmensem in quolibet horto est una domun-cula, in qua iigones et rastra servantur, vel pro solatio: sic Pa-rentiae in quolibet horto est una capella et juxta eam tumba,pro horti domini sepultura. Aliquae capellae habent tria altaria,aliquae unum, aliquae duo, sunt tarnen pro majori parte desolataeet pecorum stabula faclae, pauperes etiam et domiciliis carentes ineis dormiunt, linde vidi unam navem repletam miserrimis et nu-datis hoininibus applicantem in (?j) portum illum, qui cum nonintromitterentur, omnes simul in unam illarum ecclesiarum, quaestat super mare, commigraverunt, et ibi in tanfa penuria et mi-seria manserunt, quod non potuit absque motu pietalis videri;eranl enim homines isli de quodam pago Dalmatiae, quem Turciinvaserant, et in devastalione homines isli sicut nudi cum mulie-ribus et parvulis ad mare confugientes navigio evaserunt et perventum ad hunc delati fueruut portum.

Sed quid sentiendum sit de illis capellis et sepulturis et tumbisvix video, hoc autem credo, quod campus ille paganis olim idolisfuit consecratus, et in eo sepeliebanlur in tumbis, quae hodie ibijacent. Supervenientes autem Christiani extumulaverunt Corporadamnatorum et campum Christo dedicaverunt construentes ca-pellas et altaria. Yel forte sic accidit, quod aliquis pius Parentinusepiscopus coecis devotionibus saecularium condescendens licentiamdedit, ut quilibet in horto suo posset aedificare capellam, altare,et aptare in ea tumbam pro sepultura, et aedific-ata eis consecra-vit, et ita episcopus ille sponsam suam et ecclesiam exsecrabiliterprostituit et foedandam exposuit, sunt enim diverlicula luxuriantium,nec amplius sunt juxta eas sepulturae, sed lumbae vacuae; mo-derna sepultura est in coemeterio majoris ecclesiae in civitate,ubi etiam est baplisterium. De illo baptisterio aliquid ibi rec.itau-dum occurrit. Quadam vice, dum solus in ecclesia essem et locacirc-uirem, veni ad concham baplismi, quae erat operculo ligneooperta, sed sera non clausa; elevavi ergo operculum, volens videresacramentalem aquam, qualis esset et quanta, quia concha mar-morea erat magna. Sed dum ambabus manibus appositis opercu-lum levarem et intus respicerem, ecce, tota margo repleta erat