Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
381
Einzelbild herunterladen
 

381

Missas, et ecce, respicienfibus nobis ad littus insillae, vidimussupra rupem, quae de mari prominebat , stare quoddam monstrum,cujus forma haec erat: longiludo ejus forte quatuor hominum,non multum grossum aut corpulentum respectu tantae longitudinis,sed erat quasi truncus altus nigri coloris, et movebatur sine pro-gressu, quasi fortiter tremens. Quod cum aüonitus unusquisquetacitus aspiceret, antequam unus alteri loqueretur, lapsum impe-tuosum recepit in mare et nusquam comparuit; quid autem hocfuerit, nee barcarii nee alii poterant nobis dicere, sed affirmabant,se prius lale quid numquam vidisse, unde prodigium esse inimiciplurimi judicabant, sederamus enim cum summo silentio, quia adMissam navigare voluimus, et forte ut interrumperetur quies etoratio et ut curiosa imaginatio daretur devotis. Aliqui dicebant,esse signum alicujus futuri eventus, vel praenuntiatio mortis, velsubmersionis. Quid horum fuerit nescio, sed hoc scio, quod pauciperegrini huic speclaculo praesentes redierunt vivi.

Parentia.

Navigavimus ergo ab insula S. Nicolai ad Parentiam et in-gressi prandium sumsimus in hospitio, post prandium ad ecclesiasin civitate et extra transivimus ad indulgentias et ad yidendumreliquias: postea per littus maris spatiando deambulavi et inlerscopulos inveni juvenes ostrearum captioni insistentes et puerosconchas colligenles vel testas conchiliarum. Est autem ostrea pisciscarne mollis, dura tectus testa, in cautium et saxorum scissuris,ad quas aqua maris intrat, jacens. Aliquae ostreae sunt totaetestis inclusae, nee progrediuntur, aliquando adhaerent saxis etparietibus rupium e mari consurgentium et habent solam mediamtestam, quae firmissime adhaeret petris in aqua, ita, ut ferreisinstrumentis avelli eas necesse sit. Aliquae progrediuntur cumsuis domibus sicut terreslres cochleae, cornua extendentes bina etconlrahentes, quia ocuiis carent. Aliquae habent testas (203 Sl)spinosas, et in colore et figuris maximam varietatem ludens naturainducit, quo non solum parvi sed prudentes admirentur. Interomnes conchas principatum tenent margaritiferae, quae et ecelolaedicuntur, in quarum carne pretiosus (lapis) s. calculus solidatur. De