Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
379
Einzelbild herunterladen
 

379

et vetustam domum, quam dicebant fuisse fortalitium Rulandi,strenuissimi mililis, qni comes Cenomanensis mira bella contrainfideles gessit pro recuperalione terrae sanctae et demum coro-nain aeternam accepit. Deinde fortius navigantes usque (204 »)ad Parentiam venimus et ingressi Parentinum porlum naves sta-bilivimus. Est autem consnetudo, quod quando huc veniunt naves,non statim ingrediuntur civitatem, sed navigant in opposilam civi-tati insulam, et in ecclesiam ascendunt, Deo et S. Nicolao eccle-siae patrono gralias agunt, et nonnumquam patroni galearum inangustiis tempestatum se et omnes secum navigantes devovent,sicut nunc credo etiam contigisse, nam, quam cito naves stabililaefuerunt, nemo (in) civitatem induclus fuit, sed omnes ad insillamnavigavimus et Missam de S. Nicolao solemniter cantavimus. PostMissam autem ipsam insillam et locum curiosius inspeximus. Estenim insilla montuosa, ferlilis oleo valde et aliis fructibus, circum-data profundo pelago, in cujus vertice est una vetustissima turris,pro maris custodia temporibus bellorum, et una ecclesia S. Nicolai,cui annexum est parvum inonaslerium ordinis S. Benedicti, prae-posifura. Yidetur etiam ex ruinis antiquis, quod olim ibi castrummunilum stelerit. Cum ergo Votum persolvissemus, descendimusad mare et contra Parentiam navigavimus; oecurrit autem nobisin mari mullitudo delphinorum, quos quasi cottidie per mare vi-dimus, sed eorum descriplionem usque huc servavi. Est enimdelphinus bellua marina magna, communior aliis, et in magno nu-mero in freto gradiuntur gregalim eo ordine sicut grues in coelo ;non habet spinas sed ossa, mirabilis formae est, os habet sur-sum in dorso et oculos deorsum, et ideo difficulter capit prae-dam, quia non nisi resupini atque conversi rapiunt, pro vocegemitum faciunt humano similem, extra aquam Spirant, in aquasicut pisces aquam attrahunt, vivit centum XX annis, et de-cem annis crescit, pro auribus habet unum foramen. Hocanimal omnium animalium est velocissimum, ocior est volucre,acrior telo, et velocior navi pleno vento velo; unde salien-tes plerumque naves transvolant, et nisi mullum infra rostrumos illi paene medio venire foret, nullus piscium celerilatem ejusevaderet; sed affert providentia remoram in capiendo cibum. Del-phini miro modo se diligunt, unde narrat Plinius, quod dumrex Cariae delphinum captivasset' eumque ad palum juxla