Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
360
Einzelbild herunterladen
 

360

lensis, et omnia sunt ibi in bono foro, bonum portum et capaceinhabens multarum (ll) Iriremium. In Cursula vidimus quotldamcastrum in monte, quod est principium regni Hungarici, et estregis. Ex opposilo Cursulae in alio lalere canalis, est lotius Dal-maliae caput, Ragusium, civilas pulchra, in qua alio tempore adtempus degui. Haec alio nomine dicitur Epidaurum; non credotarnen ipsa-m illam Epidaurum esse, in qua Aesculapius, Apollinisfilius, deguit et post mortem templum habuit, cujus simulacrumin forma serpentis colebatur. Unde, cum Romani tribus annispeste gravi vexarentur, inspeclis Sibyllinis libris Aesculapii simu-lacrum tulerunt el veluli fatale remedium contra pestem Romainduxerunt el convalueruut. Ilanc Epidaurum superius Dyrrhachiumnominavi Eol. 185., in qua Conslanlinus coepit aedificare Constan-tinopolim. Ab ea civitate Epyrus regio nomen accepit, et in eaS. Hilarion mare, quod contra civitatem elevabatur, opposito signocrucis stare fecit, sicul legitur in vitis patrum, et in ea draconemimmanem concremavit, ut dicit Hieronymus in ejus vila C. 33.lila ergo Epidaurus est in Epyro et dicitur Dyrrhacliium; ista veroest in Dalmatia et dicitur Epidaurus et Ragusium.

Est autem Ragusium civitas munita valde et partim in marifundata. Muri ejus spissi supra communem modum et turresforlissimae, constiluta inler duos altos montes, in quibus fortalitiaet arces sunt ad protegendmn; ab ea parte, ubi non est mare, perincisiones petraruin sunt profundissima fossata facta. Domus ejussunt ut plurimum polito marmore albo vestitae, sunt enim propein Ungaria montes marmorei, de quibus tollunt ea. Habel haecurbs navalia et Optimum portum catena clausum. Habet et mo-lendinas, tarn ad ventum quam ad aquam, quae de praecipitiolabitur et rotas impellil. Cives illius urbis caeteros Dalmatassuperant opibus, qui cum liberi legibus moribusque instructi Ye-netorum more senatum et magistralum, et patriciorum regulamhabent a plebe distinctum, et patritii soli rempublicam administrant,plebs vero suis rebus studet, de publicis minime curiosa est, admercandum pace omnibus quasi serviunt, nain regi Hnngariae, quemdominum suum esse agnoscunt, mullum auruin tribuunt et liber-tatem ab co emunl; Turcorum imperatori annuatim XY milliaducatorum. Regem Siciliae muneribus placant et Yenetos, quiquondam sex annis eam obsederunt civitatem et ante urbem arcem