Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

358

ab Hunnis, quae gens olim ultra Maeotides paludes constituta inulferiori Scythia, a qua primitus Hunni venationis gratia exeuntesper longissima paludum et terrarum spatia cervorum et aliarumbestiarum vestigia sequenles tandem solum Pannoniae inveneruntet reversi ad propria collecto exercitu rcdierunt et expulsis in-colis a primaeva sua origine noinen genti'et patriae indiderunt.Est enim Pannonia sive Hungaria terra spatiosissima, fertilissima,inonlibus et silvis munifa, fluminibus et aquis irrigua, venis aureiset aliis metallis ditissima etc. nobisque conlermina.

Aliud Sclavoniae regnum est Boemia, regio valde bona, quaemonlibus et silvis circumsepta per monles, silvas et flumina abaliis est divisa. Est autem, ul ex chronicis colligitur, veluslissi-mum regnum, quod eo tempore, quo Aegyptus, incepit esseregnum, ante Domini incarnationem 2426. Nam prineeps quidainBoemus nomine, qui turris Babel exstructioni interfuit, per mareveniens, Ilaliam pertransiens et Alemanniam penetrans ultraDanubium consedit et terram a se Boemiam nominavit. In eaprovincia Amazones, foeminae, sumsere regnandi principia; illae,scilicet Amazones, quae nostris temporibus scriptis notae suntcommunibus, recitat enim Diodorus IV. Libr. Antiquar, historiarumde Amazonibus Libycis, quae multis antea saeculis Trojanum bellumpraecesserunl, quarum miranda gesta habentur. Nostrae autempost Trojanum bellum initia sumserunt in Ponto, juxta HumenThermodonta. Ferunt enim, tres fuisse sorores, pulchrae, etiampraestantissimae (107 ») virgines, quarum una astrorum peritis-sima fuit, altera herbarum mirabilis praegnostica, tertia quadamsingulari prudentia praedita. Ad has devolula fuit regni possessio.Communi autem consilio decreverunt, ut junior earum virum ac-ciperet, qui esset Boemiae dux, et terra per viros regeretur.Suasit autem astronoma, ut quaereretur sorori vir, qui agrum induabus vaccis variis perscinderet; quo invento statim ejus Stimu-lus effloruit et adduclus uxorem duxit, qui regno suscepto cal-ceos rusticanos in regni thesauros ad sui suorumque humilitatemservandam mandavit. Hi in hodiernum usque diem apud Pragam,quae civitas caput est regni, diligenti cura servantur.

De Amazonibus istis mira leguntur in historiis, nam maritissuis dolo interfectis virorum suorum arma arripientes hostesvirili animo aggressae de marilorum nece sumserunt ullionem et