Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
356
Einzelbild herunterladen
 

356

naen et parvulum filium, quem enixa fuerat, et eam regi ApuliaePilunno praesentaverunt, qui eam uxorern duxit. Hujus rei gratiaantiqui in littore illo Danae templum aedificaverunt. Item secushunc Metapontum dicunt Palladis templum fuisse, in quo diu ser-vata sunt Epii instrumenta, quibus durum equum apud Ilium fa-bricaverat, et bipennes aereae et arma Diomedis sociorum depo-sita et diu ostensa sunt. Dicunt insuper, ibi canes fuisse Graecisvenientibus laeta garrulitate blandientes; sed quod longe majus etverius et venerabilius est, hoc in monte anno Domini 481 tem-pore Senonis Michaelis archangeli specus incolis ostensus est mi-rabili prodigio, ubi summa devotione a Christianis visitatur. Inhoc monte dicit Catholicon, ibi ferula crescit herba, quae dieiturferula, quia tarn calidae naturae est, quod auslro flaute incenditurherba, et quandoque tota regio aduritur. Ibi in mari sunt insillae,quae dicuntur insulae Diomedis, ubi occiso ab Ulyricis templumingens aedißcatum fuit. Hic Diomedes dux audacissimus cum cae-teris Graecis ad obsidionem Trojanain accessit et cum Ilecloreet Aenea congressiones fecit ipsumque Martern vulneravit et Ve-nerem, Aeneam protegere volentem, qui cum in Graeciam repa-triare vellet et uxorern suam cum alio concubuisse audiret, pa-triain renuit et in exilium se relegavit navigans in Apuliam, etoppugnato monte Gargano et aedificata Siponto interfectus abAenea fuit et deificatus, cujus socii in aves conversi ejus templumcircumvolare dicuntur. Sunt enim aves albae, quas Latini diome-des, Graeci herodios vocant, quae nusquam reperiuntur, nisi in in-sula Diomedis, et Omnibus infestae sunt et clamant, demtis Grae-cis, et vulgus credidit, fuisse socios Diomedis, et singulis diebusaquam rostris sumunt et templum Diomedis perfundunt. Dehis loquitur Augustinus de civitate Dei et in Spec. Natur. L. 17.C. 68.

In ea Apuliae et Calabriae regione est urbs Hydruntum, quamTurci magna adducta classe ceperunt et multo effuso sanguinecunctos, nemini parcentes, crudeliter peremerunt, in quo Ilaliaeuniversae immensus timor incussus est, et nisi Deus Machumetum,virum utique in bellicis rebus fortunatissimum, stalim de mediotulisset, Italiam aggressus fuisset, ad quam semper anhelavil, undein epilaphio sepulchri ejus inter metra haec habentur: