Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
354
Einzelbild herunterladen
 

354

conabantur autem gubernalores ad aliquem portum applicare, sedincassum laborabant, quia nullum habebant ventorum adjulorium,nec labores eorum aliquem habebant effectum.

Post tempus aliquarum horarum venit quidem ventus, sedinutilis, quem etiam nullo modo sequi conveniebat, portasset enimnos ad liltora Albaniae, quae nunc Turcoruin sunt. Est autemsciendum, quod duplex est Albania, una est Asiae majoris provin-cia ad littora oceani septemtrionalis et ad mare Caspium se ex-tendens, regio frigida, in qua albi nascuntur homines ferocissimi,ita, ut leones perimant, et habent oculos glaucos, quibus meliusin tenebris et noctibus vident, quam cum luinine vel in die. Abhis gentibus venit olim exercitus in Peloponnesum et diffusi perlittus maris regionem illam etiam Albaniam vocaverunt, et de istajam loquor. Civitas, quae est caput totius Albaniae, dicitur Scodra,quae Yenetorum fuit, sed anno Domini 1478 eam civitatem Turcodederunt in confoederatione. Hane nos in vulgari nominamusScultur. Ad eam bene venissemus pro celebralione festorum, sedjam nec cultus nec festa in ea sunt, mansimus ergo sic in mariper illam sacram vigiliam et sacratissimam noclem.

Die XXY., quae est sacratissimae nativitatis Domini Jesu, inmedio noctis (Hl) illius celeberrimae, Dominus Johannes Transsil-vaniensis archidiaconus et ego suus collateralis petito lumine acellerario cistam, quae stabat ad latus cumbae noslrae, tamquamaltare praeparaviinus; emeram enim Alexandriae tapeziam Turci-cam pulchram, quam cistae superposuimus, et mappas sericas,quas Hierosolymis comparavi, expandimus et lumina accendimuset imagines, quas habuimus, desuper locavimus et simul officiummatutinale psallere coepimus, ad quod plures excitati intraveruntad nos audientes officium; omnia enim legimus manifeste, sicutin ecclesiis iieri consuetum est, matulinam cum Missa sacraenoctis. Sic etiam fecimus in aurora et in die, nihil autem itaquiete agere potuimus, sicut officium mediae noctis, eo enim finilocometa galeae, qui est principalis de gubernaloribus, vir utiqueinquielus, maledicus, blasphemus et nullius fidei nec conscientiae,descendit in carinam et convocatis omnibns galeotis et companisad durissimos labores stimulavit et totum galeae statum immuta-vit removens et evertens graves et graudes specierum saccos, etde latere in latus aliud transponi fecit cum mullis clamoribus,