344
adjutore, ipsam vcro antiphoniam: o sapientia, alliori voce quamvalui canlavi in jubilo, adeo tarnen altus mons est, quod nemopoterat. me audirc clamanlem, nee videri poteram ab bis, qui inlittore ludebant, videbar tarnen ab bis, qui in classe erant, quaestabal remota a littore, cautibus tarnen promontorii alligata. lnipso vertic-e consislens multum delectabar, et locum quondam in-signi aedificio ornatum fuisse deprehendi in antiquis ruinis, nuncvero nihil aliud ibi est, nisi signum in alto palo vel longo baculosuspensum ad maris cuslodiam et quod inferius est portus. Quareautem hoc promontorium Sapientia dicatur, ralionem evidentemnon inveni, nisi forte Jupiter in eo consislens dicatur ibi capulsuum percussisse et de cerebro suo Minervam, armatam virginemelegantissimam produxisse, quam Minervam, id est Sapientiain,nominavit, quae armata omnem vincil malitiam, Sapientiae VII.,et virgo est omnem refugiens spurcitiam; vel quia Minervae,deae sapientiae, hoc promontorium sacratum quondam exslitit ejustemplo; vel quia forte anliqui Achaici in eo scholas sapientiaehabebant remotas a communi tumultu hominum. Sedi ergo superpraeruptum plus quam per horam solus, describens locum, et quasinimis tardavi, nam antequam descendens venirem in planum, soloccasum petierat, et adhuc una barca in littore stabat; in quamcum aliis ingressus redii in locum meum. Si iliam barcam ne-glexissem, illa nocte non venissem in classem, sed in littore pernoctem patientia necessaria fuisset, et forte periissem, quia nocteilla classis recessit, nisi Iransilias solventes me secuin in classemreduxissent.
Die XVIII. in noctis medio, dum omnia essent in silentio,subito aspiravit ventus salubris et bonus, et stalim rupto silentioclamores magni excitabantur per classem, et ad recessum se pa-rabant levando anchoras, sursum trahendo barcas, erigendo vela,extendendo spiras, solvendo promesias, et multa, quae gravibus la-boribus et cum ingentibus clamoribus et cum violentia, cursuet festinantia fiebant, de quibus saepe dixi. Soluta ergo classe,cum per ventum bonum deportati fuissemus in maris latitudinem,invaluit ventus nimis et orla est lempestas adeo saeva, sicul vixsustinuinnis, et duravit tolo die illo, linde incipiente saevire tem-pestate domini de castello madidi et pavidi confugerunt ad nos incarinam (102 a), et clauso ostio toto die illo in tenebris sedimus,