322
Yalsciana ferrei circuli et nomen monstrant mare ibi fnisse, utdixi P. II. sub die 22. April. Dicunt eliam, quod olim Aegyptusinferior fuerit mare, post cujus recessum sit facta terra illa. ImoHerodotus dicit, quod mare fuit usque ad montes Aethiopiae, sic-que nec inferior nee superior Aegyptus fuit. Unde Aristoteles II.Metaphys. dicit: ubi nunc est mare, olim fuit arida, et e contra,et de hoc loquitur Consiliator, doctriua 67.
Secundum haec ergo, si mare ita altum olim fuit, paucaeesse poterant orbis habitationes; ideo dicunt, quod signa illa aqua-rum in monlibus remanserunt ex diluviis usque huc. Tria enimfuerunt diluvia: primum sub Noa, Genes. Y1I., et hoc fuit peruniversam terram. Secundum fuit sub Iacob patriarcha tantum inAchaja, Ogygis regis temporibus. Tertium fuit sub Moyse, tantumin Thessalia, tempore Deucalionis. De quibus omnibus plura lo-quuntur poetae. Sed tune est dubium, dum illa diluvia non man-serint, nisi paucis diebus, quomodo potuerant tarn cito crescereconchae et ostreae ad rupes ? Quomodo homines tarn cito fabricarepoterant circulos pro navibus in allis rupibus? Si autem marealtius fuit quam nunc, quomodo Aristoteles in I. Metaphys. dicit,et Isidis, quod mare propler influxum aquarum non accipit. incre-mentum? Solvat illas dubilationes, qui vult, et legat in SpeculoNatur. L. VII. Cap. 32., et consequenter de his et de generalioneinsularum et de diluviis: ego ad evagandum procedam. Cumenim in altitudine aquarum et maris signa mirati vidissemus, des-cendiinus in planum ad ludentem populum et sub virgultis, quaeper circuitum pallidum stabant, consedimus, erat enim ibi palusaquae dulcis, ad quam stabant ultra LX galeotae et lavabantcamisias et alia (184 a), ipsa vero virgulta et cuncta arbustaet gramina virescebant, et omnia, quae aestivi solis ardoribusfuerant arefacta, jam incipiebant revirescere et flosculos produ-cere, hiemem tarnen adhuc passura erant. His ergo visis, cumsol in occidentem pergeret, ascendimus barcas et in galeas na-vigavimus ad coenam.
Secunda die nulla dispositio fuit ad navigandum, nec motisumus a loco illo. Prandio peracto conduxi barcam et ad sociosmeos navigavi in aliam galeam et per aliquas horas cum eismansi. Post haec ad littus eductus ad loca supra dicta regressus