de facili confringuntur, in quo periculo fuit S. Paulus hanc na-vigans insulam, ut patet Actor. 28. In ea, dum ignem faceret,vipera manui ejus adhaesit, quam in ignem excutiens venenumevasit, unde incolae barbari dicebanl, ipsum esse deum.
Haec insula dic-itur Lesbos, Mitylena tarnen filia regis Macharei,civitatem in ea construens Mitylenam, a qua insula nomen accepit.Tempore Moysis aedificata fuit urbs illa. Est autem rebus Omni-bus refertissima, duos habens portus multarum triremium et naviumcapaces, eamque S. Paulus ad fidem convertit, in qua mansit us-que ad nostra infelicia tempora fules. Nam anno 1467 Machume-tus, Turcorum imperator, ipsam insulam maxima cum humani san-guinis effusione cepit, diripuit, ejus quoque omnes animas in Asiamtransportavit.
De hac insula Lesbos fuit Theophrastus, Aristotelis successor.Dum enim Aristoteles ad finem vitae venisset, venit ad eum lurbadiscipulorum suorum obsecrans, ut aliquem eligeret sui magisteriisuccessorem; erant autem duo praecipui inter eos, Theophrastuset Mimedemius, quorum primus de Lesbos, alter de Rhodo, quaeinsulae sunt Aegei maris, oriundus fuit. Porro ambae insulaevino optimo sunt foecundae. Cum ergo Aristoteles differret insli-tuere successorem et discipuli inslarent, inter convivia postulatAristoteles potum et hausto poculo, quod tune in mensa habeba-tur, dixit, vinum illud insalubre et asperum, laudans vinum Les-bium et Rhodium. Statim autem utrumque adlalum vinum et abeo gustatum, praetulit Rhodio Lesbium et ita post paululum mor-tuus est. In eo autem, quod Lesbium vinum elegit et praetulit,intellexerunt discipuli, Theophrastum Lesbium prae cunctis eminere,sieque eum ut Arisiotelem habebant.
Inde in paucis horis cum eodem vento venitur in Phrygiam,regionem Asiae, quae dicitur Phrygia ab Europae filia; alias no-minatur Dardania a Dardano, qui de Graecia profectus pervenitin Phrygiam et ibidem primitus regnavit et ipsam maris oram,in qua habitavit, de suo nomine appellavit, post quem filius ejusEricthonius, dein nepos ejus Tros, a quo civitas Troja nomenaccepit, quae in Dardania vel Phrygia est, et a Troja regio dictaest Trojana, et nonnumquam regio et civitas dicuntur Ilion velllium, ab Ilo, filio Tröis. Fuit autem Troja sive Ilium constructatempore judicis Israel Ajoth, de quo judice Judicum III. habetur.