277
quibus nutritus sit. Hic ergo cum adolevisset, insulae regimenaccepit et ex ea paene totum mundum turbavit et fratrum suorumdominus faclus cum eis immanes gigantes, Titanes, devicit, eos-que montibus supposuit; patrum suum Saturnum de regno expulitusque in Italiam, ubi tune Ianus regnavit, qui eum benigne rece-pit et conregnare permisit. Saturnus ergo multo populo ostenditantea non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecu-dum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus aera signavitet nomen apposuit suum, ex parle una Jani, sui susceptoris, bi-frons, ex altera vero navem, eo, quod in navi venisset.
Sub illis duobus regibus fuere aurea saecula in Tuscia et inItalia, quia nihil privatum, sed omnia erant communia. IgiturJupiter, rex Cretae, cum quinque vicibus totum mundum peragras-set et ubique tarn in campestribus, quam in montibus sibi templaconstruxisset seque deum esse populis nuntiasset et populumhumaniter vivere instruxisset; fratribus suis divisit imperium, dansPlutoni inferorum dominium, Nepluno maris, reservans sibi coelidominium. Tandem post multa vitam commutavit et moriens addeos abiit, eumque sui filii conslructo decoro sepulchro in Cretajuxta Aulacium oppidum sepelierunt; quem Cretenses pro summoDeo coluerunt eumque aliis terris colendum praedicaverunt, cumtarnen fuerit vitiosissimus bomo et immundissimus, ut Augustinuslibr. II. de Civitate Dei Cap. 7. ostendit. Unde vitiosi hominesad palliandum sua scelera eum pro deo coluerunt. Non solumautem Cretenses pro deo Jovem suum habuerunt, sed et pruden-tissimi Graeci, qui ipsum mundi mentem arbilrantes, quae in seipsa mundum conlinens produxit. De.quo Orpheus, Graecorumtheologus, carmen edidit valde magnificum et omnino divinum, utpatet per Eusebium de praepar. Evangelica L. III. C. 3.
Qualis homo fuerit Jupiter ostendit Lactanlius L. 16, qui,inquit, Jupiter, qui in solemni precatione optiinus et maximusnominatur? Nonne a sua prima pueritia parricida deprehenditur,cum patrem regno expulit nec exspectare finem decrepiti senisvoluit cupidilate regnandi, et cum primum solium paternumet arma cepisset, bello a Titanibus lacessitus, quibus victisreliquam vitam suam in slupris adulteriisque consumsit. Omittovirgines, quas imminuit, illud enim tolerabile judicari solet. Am-philryonem ac Tyndareum praeterire non possum, quorum domos