Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
227
Einzelbild herunterladen
 

227

classem misit et velixt horrida tempestas cuncta diripuit, ecclesiasChristi incendit regemque et omnem populum captivum abduxit,demum tarnen regem remisit, eumque et regnum tributis subjecit.

Mortuo Jano fiiius ejus Johannes regnavit, vir totus effoemi-natus, inter mulierculas nutritus, cui tradita fuit in uxorem filiacomitis Montisferrati, quae paucis vivens diebus, ut fcrtur, ab ipsorege veneno exstincta est. Post hanc duxit aliam, Helenam, cu-jusdam Graeci filiam, cum qua habuit filiam Carlottam. Habuit et •filium cum quadam alia extra matrimoniura.

Porro Helena regina (Se), uti natura Graeca, Latinis adversa,ritum per reges praecedentes latinum introdnctum abolevit, epis-copos, plebanos et caeteros deponens, populum et ecclesias Grae-cis subjecit in spiritualibus, et in his rex effoeminatus, magismulier quam vir existens, Helenam Trojanae Helenae imilatricemmeretricium Graecorum ritum admisit, quod tarnen ecclesiae catho-licae et orlhodoxis fulei verae plurimum displicuit. Sed et ipsadomina Carlotta, filia regis, duci Sabaudiae Ludovico jamdudummatrimonio juncta, de hoc multum doluit, sciens Graecorum ritumpericulosum inultis modis. Interea post' decursum aliquorum an-norum Johannes rex moritur, et eo defuncto statim Helena reginaeadein via post eum abiit, quod audiens Ludovicus Sabaudiae dux,Carlottae maritus, assumtis omnibus suis cum uxore in Cypruma Taurino civitate navigavit regnum possessurus haereditario jure,quia rex praecedens non dereliquerat regium seinen nisi Carlottam,cui deberctur regnum.

Porro Jacobus de pellice natus regnum ambiebat et in ad-ventu Ludovici in regnum navigavit in Aegyptum et Soldano acsuis consiliariis se injuriam pati conquestus est implorans eoruinauxilium; composuit eliam amicitias cum mercatoribus Yenelorum,qui in Aegypo erant, qui eum scnatui Yeneto commendabant;insuper et Turcorum affectum attraxit, quia vir erat amicabilis ethumanus sciens sibi amicos facere Sarracenos, Turcos et Ye-netos. Collectis itaque copiis Sarracenorum et Turcorum cumpraesidio Venetorum intravit regnum, et Ludovicum cum sororeCarlotta, veros haeredes regni, cxpulit regnumque possedit Uni-versum in pace, et Famagustam Genuensibus abstulit conformansse Yenetorum volunlati. Ad stabilitatem autem regni sui accepituxorem filiam Marci Carnary, .Yeneti, quam senatus Yenetus in

15 *