225
*
evocatus a Maxenlio imperatore transfrelavit cum omni sua sub-stantia Alexantlriam, ubi et beata Calharina passa est.
Post multum temporis Graeci rursuin regem in insula con-stituerunt, qui reges, sicut et omnes Graeci, non modicum in-festi Latinis fuerunt; quidam aulem regno adeplo effoeminalusGraecus multas turpitudines operabatur in foeminas peregrinas,qui dominicum sepulchrum in Jerusalem visilare ex devotione vo-lebant, et dum ad insulam appulerunt, rapi fecit vi ab eo deside-ratas et in hoc nec nobilium fdiabus nec uxoribus deferebat. Eaenim tempestate multitudo magna peregrinabatur in Jerusalem quot-tidie, quia regnum Hierosolymitanum jam ad Latinos translalumfuerat. Conligit aulem, quod domina Osina, ltichardi regis Ang-liae soror, devotaria ad Cyprum navigio declinaret et inde interram sanclam transfretaret, quam quidem rex sub specie hone-statis invitavit et omnem ejus comitivam et optime ac honorificeprocuravit; cum autem domina festinaret ad Jerusalem, sicut pe-regrini omnes faciunt in Cypro existenles, noluit eam rex dimit-tere, nisi promilteret se reversuram ad eum. Domina ergo nihilmali suspicata promissionem fecit et ad loca sancta navigavit.Quibus visitatis in Cyprum ad regem revenit, rex ergo ipsamaccipiens vi oppressit et violatam abire permisit. Quae, ut in Ang-liam venit, omnia quae sibi acciderant, fralri conquesta est, con-citans ipsum ■vehementer contra stupratorem, Cypri regem. Con-gregata autem classe magna, tamquam contra Trossonios, arabicasgentes Syriam possidentes, profeclurus, armatam multitudinem abAnglia per ma.re eduxit, et de Catalonis ac Siculis plurimos suiscopiis adjunxit et in Cyprum irruit, miserabilem nimis stragemfecit sibique insulam totaliter subegil, regem et omnes ejus ami-cos exterminavit. Interea Saladinus, Aegypti Soldanus, captaHierosolyma, Guidouem regem expulit regno, cui Richardus Ang-liae rex Cyprum in rccompensationem dedit. Atque hoc modoinsulae propter ejus antiquam regii nominis dignitalem regni titu-lum dedit. Sicque iterum regnum esse incepit anno Domini MCC.et duravit sic annis multis sub nomine regni Hierosolymitani, quodillinc ibi translalum fuit. (132 ») Frequentibus tarnen incommo-dis et tumultibus vexabalur regnum per Sarracenos sibi propin-quos et per Tui%ös, maxime autem per Yenetos et Genuenses,qui inter se discordes totum quasi mare et ejus insulas turba-
15