223
mortem translatam fuisse rüdes credidere, diligentius et cnriosiusperambulavi et perspexi, et petram in littore extensam in mare,quam Venus emergens primo apprehendit, ut dicitur, vidi, et su-per eam sedi admirans antiquorum fictiones. Sed diceret mihialiquis frater maturus: ut quid, frater mi, quaesivisti loca Yenerisvisitatis locis sanctis, quae conventio lucis ad Belial? numquidconscientia tua curiositatis vitio te arguit? Responsio: Non solum,frater dilecte, in illo conscienliae stimulis pungor, sed in actibusmulto melioribus. Verum tarnen spero, hanc curiositatem crimi-nalem non esse, cum similia gentilium (131 »,) loca et monstraetiam Sancti videndi causa adiisse legantur. Nam in ItinerarioClementis legitur, et habetur in Speculo bist. L. X. C. 26.,quod dum S. Petrus in Anchorado esset audivissetque, insulamad sex milliaria distanlem, in qua columnae vitreae immensae mag-nitudinis et mirabilis piclurae et operis essent, gratia videndi illascolumnas cum discipulis navigavit in insulam colunmasque mira-tus aspexit, simul et discipuli ejus. Legitur etiam in vitis patrum,quod quidam locus est in interiori deserto, longe ab hominumhabitatione semolus, in quo erat hortus quadratis lapidibus con-structus et variis arbustulis aromaticis consitus, puteus etiam de-lectabilis ibi erat, et mullum aurum, argenlum et lapides pre-tiosi erant in horto illo recondili, et multa mira dicebantur deborto illo. Hunc autem horlum construxerant duo perdilissimimagi Pharaonis, Jannes et Mambres, et sibi in eo sepulturas pa-raverunt, ut post mortem suam ibi tamquam in paradiso deliciisfruerentur. Cum autem mortui essent, mox rapti ex Aegypto adaemonibus in hoc loco ab eis sepulti sunt. Hi duo magi solirestiterunt Moysi, dum percuteret Aegyptum Dominus per manumejus, de quibus Apostolus 2. Timotb. III. loquitur, et Eusebius depraepar. Evangel. L. IX. C. 3. Audiens autem sanctissimus Ma-carius eremi cultor devotissimus de loco illo, quomodo essetinadibilis et mirabilis, concepit desiderium videndi locum, sed quiaviam ignorabat, fascem calamorum secum portabat, et per mille-nos passus singulos figuit (flxil), quo facilius baec signa vidensremeare posset. Per novem igitur dies ilinere confeclo locis ap-propinquavit, cui ferocissimus daernon quiescenli calamos omnesex propriis locis collectos ad caput posuit, cumque hortum intra-ret, CXX daemones sicut corvi de loco prosilientes contra eum