Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
221
Einzelbild herunterladen
 

221

meus mihi in vineis Engaddi, intelligentes dictionem illam Cyprisignificare regionem Cypri et monlem illum dici Engaddi. Sedest puerilis intelleclus, Cyprus enim in illo loco est snrculus siveplantula, quasi sic dicta, ferens botrum balsami, qui crescehat invineis Engaddi in Jiulaea, ut patet supra P. I. fol. 65., et defonte Elisaei, et P. II. fol. 246 (?). Possibile tarnen est etiam huctransplantatos fuisse arbustulos balsami tempore Romanorum, subqnibus montes Israel pleni balsamis fuernnt, ut dicit Josephus.In hoc insuper monte et in aliis Cypri montibus sunt multae fossaemineriarum, quia mctalla ibi reperiuntur. Dicit enim Ysidis, quodusus metallorum fuit primo in Cypro inventus.

Huuc ergo montem impudica Venus sibi sacravit per se ipsamet lucos instituit, necessaria plantavil, speluncas fodit in tantum,ut ab intus habitationes quasi magnae et tenebrosae essent. Ali-quas cavernas fecit ad flendum in eis Adonidem, aliquas ad luxu-riandum. Adinstar autem illius montis multi successu temporismontes per mundum sunt consecrali Veneri, ideo frequentissimein hisloriis nominantur montes Yeneris. Et moderno temporevulgus rudis delirat de quodam Tusciae monte, non longe a Roma,in quo dicunt dominam Yenerem deliciis frui cum quibusdam viriset foeminis. Ynde de hoc carmen conficlum habetur, quod mani-feste a vulgo per Alemanniam canitur de quodam nobili Suevo,quem nominant Danhuser, de Danhusen villa prope Dünckelspüchel.Hunc fingunt ad lempus in monte cum Yenere fuisse, et cumpoenitentia ductus Papae fuisset confessus, denegata fuit sibi ab-solutio, et ita regrcssus in montem nusquam comparuit, et indeliciis (fl») vivit, ut dicunt, usque ad diem judicii. Ecce, quamfacile homines in errores ducuntur credentes fictionibus! NamYenerem mortuam et haud dubium damnatam, quae vivens num-quam Europam vidit, credunt in Tusciae montibus degere. Intantum autem hac fama dementati sunt Alemanni, ut multi sim-plices ad hos famatos peregrinentur montes, et dum conlingitaliquem mori, amici sui famant, eum raptum a Yenere in montem;alii redeuntes dicunt se vidisse, quae a pbantasticis auditu didi-cerunt. Unde tempore Nicolai papae quinli fuerunt senlentiae lataecontra adeuntes montes illos, et canes rabidi in stricto locati, perquod aditus est ad suspectuin sacrum. Et haec aevo nostro con-