Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
203
Einzelbild herunterladen
 

miles vel pejores mimis (144 a) et histrionibus, qui in ludisscenicis saltantes et effigiantes motibus corporis ea, quae in do-muncula (quae seena dicebatur, et erat in medio theatri) cane-bantur tnrpia tarn de diis quam bominibus, ut habet Augustinusde civilate Dei L. 1. C. 32. Cum mullis ergo insolentiis diemhunc sanctissimum omnium Sanctorum Sarraceni peragebant, nosautem cum multa tristitia propter recentem mortem domini co-mitis, socii et confratris nostri, et cum decenti maturitate propterdiei sanclitatem et cum sollicitudine propter instantem recessumnostrum transivimus diem illum.

Recessiia peregrinoram.

Secunda die, quae est dies Animarum, et erat dominica XX11Ipost Trinitatis, mane dictis officiis missas legimus in capella domus,quibus intererant quidam officiales galeae nostrae et mulli galeolaede classe, a quibus non pauci denarii oblati fuerant in animarumsuffragium. Finitis autem missis hortabantur nos galeae officiales,ut praesentaremus nos in galeas, quia, qua hora non putaremus,classis esset recessura. Statim ergo prandium et mensam pararijussimus, ut refecti recederemus; facto prandio ad compulandumsedimus cum hospite nostro, domino consule, et remansit quilibetperegrinus ejus debitor in sex ducalis. Milites ergo aperientesbursas solverunt debilum, ego autem vacuam bursam habens solverecum non possem, rogavi dominam bospitam secrele, ut interce-deret pro me pro remissione partis alicujus, et reliquam parlemmutuo a dominis peregrinis accipere veilem; fuerat enim dominailla valde benigna ad me diebus, quibus in domo deguimus. Cumergo hospes exspectaret solutionem meam, et inciperem eum proamore Dei rogare, et hospila diceret, me pauperem, et alii pc-regrini pro me loquerentur, exacerbatus fuit homo, et cum magnaindignatione repulit me a se, dicens: Roeb, Roch, hoc est: re-cede, recede. Et cum sic recedere verecundarer, annuit mihidomina nutibus, ut recederem, quod et feci, et nihil solvi penitus.Sicque utilior fuit mihi indignalio totum remittentis, quam pietaspartem donantis. Oratione tarnen pro homine non minus vel forteplus obligor, quam si voluntarie donasset, cum eliam Dominus