Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
195
Einzelbild herunterladen
 

1

195

monachi ultra omnes monachos laudanlur. Et profeclo magnadifTerenlia est inter monachos modernos et antiquos, et inter mo-nachos orientales et occidentales, "~et inter monachos Aegypti etSyriae, Palästinae et Mesopotamiae. De hoc aliquid supra dictumest P. 1. fol. 237. Inter omnes Aegypti monachi excellebant tarnin morositate, quam in religione. De hoc audi Jeronymum Epist.ad Eustachium, in qua traclat de tribus generibus monachorumAegypti et de religiosa eorum vita. Unde de universo mundoquottidie homines advenlabant, ut Aegypti monachos viderent, ethoc faeiebant non solum simplices, sed imperalores, reges etprincipes. Tanta autem erat monachis illis eura pro exhibitionehospitalitatis, quod rectores civitatum ad instantiam monachorumper singulas portas staluerenl observatores, ut, sicubi peregrinusaut pauper appareret, sine quaestione ad aliquam congregationemmonachorum duceretur, et hospitibus certatim monachi occurrerunteosque abducebant, et nonnumquam contenlio erat inter mona-chos de praeventione, et peregrinorum pallia in diversa trahenlesrumpebantur. Quam cito enim fratres peregrinum adventare sen-serunt, continuo, velut examen apum, singuli ex suis cellulis pro-ruperunt, et jocunda facie, laeto cursu, festina alacritate eos sus-ceperunt. Et haec religio Aegypti duravit usque ad temporaHeraclii imperatoris, sub quo natus est lilius perdilionis Macho-metus, qui cum Arabibus sibi adhaerentibus ingressus Aegyptumet ibi elTuso veneno intoxicavit patriarcham Alexandrinum et cle-rum (I>), qui abnegata fule catholica Machomelo adhaesere. Sub-verso autem patriarcha Alexandrino viam accepit in lotam Aegyp-tum, et demum in omnia maris liltora praevaluit, et invaluit intantum, quod Asiam, Africam et pro parte Europam Christoauferens sibi subjugavit.

Ex omnibus his patet, quod Aegyplus tres habuit Status valdediversos et in quolibet illustrior cunctis regnis inventa fuit.

Primus slatus fuit Status idolorum multorum, jactabant enimse, deos apud se natos et nasci, unde Jovem summum deum inAegypto natum affirmabant et cum Cretensibus de hoc contende-bant. Sic et Venerem dicebant apud se primo de mari emersisse,et cum Cypriis litigabant; et ita de aliis diis concerlabant asse-rentes apud se genitos. Unde tarn Graeci quam Romani ab Aegyp-tiis deos sibi accipiebanl, et Aegypti deos quasi totus orbis summe

13 *