192
De his gloriosis Sanctis et de illa ecclesia et civilate pluri-mnm delector audire, legere, scribere, cogitare et loqui, cum,teste religioso Hugone, natale solum dulcedine cunctos ducat, etimmemores non sinat esse sui. Sum enim natus in illa civitateTuricensi et renatus fonte baptismatis ad tumbas sanctorum mar-tyrum et consors nominis factus Felix et Sanclo Felici sum vo-tatus sicque ipsis Sanctis et loco affectus. Et profecto gaudeo,quando me recolo fuisse in regione, ubi praedicti Sancti ortumhabuerunt, in Theba Aegypti, et ubi fidem Christi et baptismasusceperunt in Jerusalem civitate sancta, et in loco, ubi confir-malionem in fide acceperunt, hoc est, in Roma, et in loco inquo ab hoc mundo cum palma martyrii emigraverunt ad coelum,hoc est Thuregum.
Praeter hos autem sanctos Aegyptios evaserunt plurimi delegione Thebea , qui diversas Germaniae partes vita, doctrina, etmiraculis decoraverunt, ut sancta virgo Yerona Zurzachum, San-ctus Ursus Solodurum, S. Gereon cum .sociis Coloniam. De plu-ribus etiam martyribus in Aegyplo occisis habetur in Spec. Histor.L. XIII. C. 23. Sed et Diocletiana persecutio in tantum in Ae-gyptum desaeviit, quod eam undique sanguine martyrum conse-cravit. Et tantum de illo.
Secundo Aegyptus clarissimis et multis abundavit doctoribusprae aliis regionibus, tarn ante Christum, quam post, maximetarnen post Christum. Scimus in illa regione deguisse Abraham,Isaac, Jacob cum iiliis suis patriarchis, scienliarum non ignaros,sed illuminatos.
Ibi rex fuit quidam Philadelphus studiosissimus et librorumtotus cupidus, qui ordinavit quendam nomine Demetrium, quiomnia per universam terram inventa Volumina transscribi faceret,et collegit XX millia Volumina de dictis philosophorum et genti-lium. Cumque adhuc pro libris aliis aestuaret, dixit sibi Deme-trius, quod si acquiescere vellet et Judaeos, quos praedecessorsuus de Judaea in Aegyptum (?s) transtulerat captivos, liberosabire permitteret, in brevi posset habere quinquaginta millia libros,cumque rex quaereret, quomodo hoc fieri posset per liberationemJudaeorum, dixit sibi, quod in Jerusalem esset liber legis a Deoeditae et digito Dei conscriptae, tantae sanctitatis, quod nemoeam posset in aliam linguam transferre, nisi' cultores ejusdem