185
piscis, Mercurius in ciconiae, Gybele in merulae, Pan in fluminisevaserunt formis, et omnis reliqnus exercitus deorum non trans-formatorum prostrati sunt a Titanis. Deos autem Apis, Aegypticustos, hospitio suscepit, et Busiris hospiles ad se divertenlessacrilicavit aris imponens, quem Hercules trucidavit, ut dictumest fol. 64.
Dixerunt etiam, praedictos deos slellas esse, aliquam aerem,aliquem ignern, •spirilum, et per Universum orbem transire, invarias etiam formas hominum atque animalium commutari, et illaanimalia nequaquam comedebant, deilicata animalia illa credcn-tes et carnes eorum. Maxime tarnen animalia, quae soli con-secrata esse credebant, venerabantur, ut scarabaeum, quemefflgiem animatam solis esse putabanl. Omnis enim scarabaeusvirilem sexum habet, et spermate in stercus infuso, pila deindeconfecta pedibus involvit veluti sol coelum, et mensem luna-rem exspectat, ut patet per Eusebium de praepar. evang. L. III.C. 2. et supra P. I. fol. 243. B. Sic ergo proficiente aetateprofecit et error. Primo enim homines illustres, a quibus be-neficia acceperunt et inslrucliones, pro diis habebant, aestiman-tes, eos de coelo lapsos, ut Osirim, Isidem, quos post mortemeorum, habentes apud se sepulchra eorum, ita extolli ab omnibusvolebant, ut statutum facerent, ut quicumque diceret eos hominesfuisse, capite puniretur, ut dicit Augustinus de Civitale Dei L. XYIII.C. 3. Deinde aeslimabant, mortuos translatos in slellas et elemenlaunde dicebant Osirim solem et Isidem lunam, Jovem spiritum,qui per omnia trauseat, Yulcanum ignem, terram Cererem, Ocea-num humiditatem, Nilum etiam fluvium deum deorum aesserebant,quia ei generationem deorum attribuebant, et Minervam aeremesse dicebant, peragrare orbem, in variis hominibus apparere for-mis animalium, et carnes illorum animalium non manducabant,imo illa animalia adorabant ut deos. Unde in Spec. histor. L. 16.C. 34. dicitur: Aegyptii sceleraiiores et stolidiores omnibus dete-rius omnibus erraverunt, qui bruta animalia inducunt deos esse,terrena, aqualilia et volatilia, et contaminati sunt omnium insania;nam quidam colunt ovem, quidam hircum, alii vitulum, alii porcum,alii corvum, alii aceipitrem, alii vulturem, alii cocodrillum, cuieliam propriam consecravere civitatem, quae dicebatur Coco-drillorum urbs, quia juxta eam in paludc nutriebatur a saccr-