Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
179
Einzelbild herunterladen
 

179

cos mercatorum paene ileserta est, nec in domibus adhuc stanti-bus sunt habitatores.

Haec civitas a tempore S. Marci evangelistae, qui primusibi fuit episcopuSj usque ad tempus, quo eam delinent Sarraceni,fuit abyssus virorum sanclorum litteris et moribus pollentium,de quibus postea pauca dicentur. Sicut autem fuit principiumquodammodo religionis, sic et principium fuit fidei desolationis,regnante enim et saeviente Machometo orta est seditio in Alexan-dria inter cives et graecos mercatores, contra quos cives Alexan-drini invocaverunt Macbometi adjulorium, qui eos a Graecis libe-ravit suaeque ditione subdidit, et Christi fidem inlnlit (abstulit?)Nam patriarcha Alexandrinus, Dioscorus, primus fuit inter eccle-siasticos praelatos, qui Machometo consensit seque spurcissimaelegi subdidit et totam Aegyptum et patriarchatum totum perdidit,a quo aliae mundi partes sunt infectae. De quibus esset longustractatus, si quis de his scripta narrare yellet. Et tantum deAlexandria.

Descriptio vel circumscriptio regionis Aegypti, et demirabilibus ejus, de ritibus, scholis, scientiis ibi itiven-tis, de ditplici Aegypto, et aliis.

Aegyptus, regio celeberrima, codicibus poetisantium, philo-sophantium et theologisantium saepissime inserta, nominata et plu-rimum commendata (Hermes Trismegistus, Aegyptius, ad Ascle-pium, dicit esse imaginem coeli et translalionem omnium, quaegeruntur in coelo, ut Augustinus de civitate Dei Libro YIII. C. 23.habet) nunc loco ultimo transmarinarum regionum venit descri-benda. Quamvis enim ex supra diclis de Nilo et de civitatibussatis pateat qualitas illus regionis, tarnen in generali aliqua omissaibi ponentur.

Itaque regio illa primo dicebatur Aerea, forte propter singu-larissimam aeris illius serenilatem; saepe enim ibi astra lucentnec obteguntur nubibus nec obtenebrantur nebulis nec obfuscan-tur vaporibus aut pluviis aut nivibus, sed perpetua serenitateaer rutilat et micantia sidera semper cernuntur, et propter eamcausam dicunt Studium astrologiae ibi esse primo inventum. Se-

12 *