Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
171
Einzelbild herunterladen
 

171

nunt in saccos et in barcas deportant, in quibus ducuntnr ingaleas. Cumque ad tempus ibi stetissemus, conduximus barcamet in classem navigavimus ad videndum galeas, in quibus redu-cendi fuimus in patriam. Yisis galeis (!*) remeavimus ad littus,et ingressi urbem sub porta iterum visitati fuimus, et sub inte-riori porta stabat unus Soqui, sacerdos Sarracenicus, ululans etclamans, ad vesperlinam orationem populum invitans. Ingressiergo surnus in nostram domurn ad quietem.

Conductio navium pro Iransductione.

Fricesima die. in aurora audivimus tumultum in mari et intel-leximus advenisse aliquas naves, et sperabamus, quod essentnaves, quas Yeneti exspectare se dicebant, ante quarum adven-tum non poterant recedere, nee nos poteramus conveutionem in-ire cum eis. Statim ergo missa finita ad mare processimus et,sicut speravimus, ita reperimus advenisse desideratas naves de Af-ricanis locis. Regressi ergo in domum infra (inter) prandia Col-loquium habuimus cum consule, qualiter nos habere deberemusin conventione cum patronis navium, et an simul omnes in unanavi deberemus manere, vel in tribus navibus per tres societates.Ad quod respondit consul, quod nequaquam possemus omnessimul esse in una galea, propter onera multa navis cujuslibet,et difficulter possemus in tribus recipi galeis, suasitque, ut qui-libet sibi provideret de navi et conductionem meliorem quo pos-set faceret, quia patronos duros essemus habituri in conventione.Finito ergo prandio intravimus' fonticum Yenetorum et cum do-minis galearum patronis contulimus de transvectione nostra etde pretio et naulo, sed duriores invenimus eos et indiscretioresin postulnndo naulum Sarracenis et Arabis, linde aliqui postula-bant de peregrino uno quinquaginta ducatos, ad quos praestandosdum difficiles essemus, quidam alius superbus patronus dixit, senon minus quam centum ducatos de homine accepturum. Et illomodo deridebat et vexabat nos. Verum ista indiscreta postulationenon obstante domini primae societatis conventionem fecerunt cumdomino Sebastiano Conterini, patrono galeae principalis classis, inqua consul Alexandriae cum filio suo et capitaneus classis trans-