165
Hos circumstabant multi emtores gentiles et tractabant de vendi-tione hominum, quos Christus emit sua pretiosa morte. Aliquam-diu stetimus iu hoc funesto foro et laraentabiles, imo horribileshominum contrectationes vidimus. Nam dum liomo vult emerehominem, masculum aut foemellam, intrat domum et consideratvenales, quis sihi placeat, et in illa consideratione sunt oculatis-simi et expertissimi, non enim est medicus autphysicus, qui va-leat eis comparari in cognoscendis complexionibus et conditioni-bus hominum; immediate enim, nt in faciem alicnjus inspexerint,cujus sit valoris, artis vel (?») fortunae cognoscunt, et si puerest, seit, ut eum inspicit, ad quod habilis sit. Sic etiamin cognoscendis equorum naturis et conditionibus tantam habentindustriam, ut videantur omnem physicae artis peritiam ad plenumconsecuti, ad unum enim unicum respectum omnes ejus defectuset profectus, et cujus sit utilitatis, aetalis et valoris immediatediscernunt. Aliis enim artibus speculativis physicalibus omninocarent, nec est apud eos quaestio de anima aut ejus po-tentiis, passionibus et habitibus, nec quaerunt de ejus infu-sione aut unione ejus cum corpore. Sed tarnen in praediclosunt super omnes naturales et physicos periti, tarn in inspectionebestiarum quam hominum. Dum ergo aliquis hominem emerevolens considerat sibi placentem, extendit manum in cumulum,et placentem foemellam vel masculum educit et variis modisprobat emendum, loquitur ei et audit responsum, si rationabile.Respicit ei in oculos, an bonos et rectos habet, an bene audiat,tentat, et demum etiam vestimentis denudat notans omnia membra,quam verecundus, quam timidus, quam laetus, quam tristis con-siderat, quam sanus et integer. Ibi, quod pudor dictu, mascu-lorum et foeminarum pudenda coram omnibus contrectantur etmanifesto ostenduntur, nudi etiam compelluntur caesi flagel-lis coram omnibus incedere, currere, ambulare et saltare, utmanifeste appareat, utrum infirmus vel sanus, masculus vel foe-mella, virgo aut corrupta. Et si quos viderint erubescere,circa illos magis instant impellendo, virgis caedendo, colaphisando,ut sic coacte faciat, quod sponte erubuit coram omnibus facere.Probato autem homine eonveniunt emtor et venditor., et hominem,quem venditor praebuit pro XV ducatis, emtor solum offert proeo quinque, allegans defectum hominis, sive sit pure corporalis,