161
mortem patris et fidein in ea suscepisse. Deinde ulterius prö-gressi sumus ad ecclesiam Sancti Sabbae Abbatis, cui annexumest monasterium monachorum Cologerorum de graeco rilu, et illidicunt, S. Catharinam ibi fuisse in fide inslructam et baptizatam.Aestimo etiam, in illo loco fuisse antiquitns templum (130 ») mi-rabile Serapis, de quo habetur in ecclesiaslica historia L. II. C. 24.,toti mundo spectabile, quod postea Theophilus Alexandrinus epis-copus purgavit a sordibus, eamque basilicam in honorem SanctiJohannis baptistae consecravit, in qnod posuit ejusdem praecurso-ris caput sibi a Jerusalem missum, ut dicit Beda venerabilis.
Ab hoc loco consequenter ad ecclesiam S. Marci Evangelistaevenimus, juxta quam habitant Jacobini chrisliani. In hoc loco S.Marcus habitationem habuit et Alexandriam ad Christi ödem con-vertit et missas ibi celebrare consuevit et ordinatus episcopusAlexandrinus fuit primus. In Italia autem existens evangeliumconscripsit. Hic autem regens et officio episcopi fungens veraereligionis et perfeclionis normam tradidit, de qua multa habenturin Eccles. histor. L. II. C. 16. Vnde Cassianus in Coli. PatrumL. II. in primordiis, inquit, fidei probatissimi monachi a beatoMarco, qui primus Alexandriae poutifex fuit,. normam susceperuntvivendi, non tantum illa magnifica, ut in Actibus Apostolorum re-tinebant, verum tarnen multa etiam subtiliora alque sublimioracumulaverunt. Ab eo autem susceptis regulis diffusi sunt perAegypti et Thebaidae loca, et eremus replelus fuit monachis. Inhoc loco singulariter oravimus tamquam circa fontem religioniset spiritualis vitae. Quondam erat ecclesia illa patriarchalis etcorpus beati Marci Evangelistae in ea reconditum; sed omnia defe-cerunt, et corpus S. Marci ad Yenetias fuit translatum et iidescatholica est ibi exslincta. Deinde ad aliam ecclesiam transivi-mus, quam ecclesiam Jacobini habent, quae dicitur ecclesia SanctiMichaelis, et ibi patrocinia Sancti Archangeli invocavimus. Ineadem ecclesia est sepultura Latinorum, quando aliquando contin-git mori in Alexandria, sicut patebit. Ab hoc loco venimus adlocum passionis Sancti Johannis Eleeinosynarii, qui etiam Alexan-drinus fuit episcopus, et mira sua in vita gessit.
Deinde ad fonticum primum Yenetorum venimus, et in-gressi capellam gratiosam et ornatam visitavimus ad invocan-dum Deum. Inde egressi in secundum Yenetorum fonticum veni-
11