Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
148
Einzelbild herunterladen
 

148

salutaritque nos pacifice et singulos ad osculum more eorum re-cepit, in quo etiam confregit corda nostra et omnem spem nostramin ei.m posuimus. Oslendimus ergo sibi litterara Soldani, etconsilii fuit, quod omnino eam dominis scrutatoribus ostenderemus,consolatus est etiam nos de visitatione dicens, se veile apuddominos instare, ne inhoneste nos tractarent, dictum enim eratnobis, quod etiam in secretioribus locis corporum lapides pretio-sos quaererent. Nihilo minus tarnen animavit nos ad patienliamdicens, quod ritus anliquus civitatis Atheniensis adhuc in hac civi-tate servaretur, nam quicumque Athenas ingredi volebat, senesin porta sedentes conviciebantur eum factis et verbis, molestabantetiam usque ad contumelias, etpatientesintromittebantur, impatientesbene vexati repellebanlur. Sic et hic: omnes intranles perscrutanturet maxime illi, qui impatienter ferunt, quos quandoque spoliatosredire compellunt. Cum ergo cameli omnes perlransissent, con-sederunt domini intcr interiorem portam sub turre ipsius portaeet assumsit Schambeck aliquos de senioribus peregrinis et ingressuscum eis ad dominos obtulit eis litteram domini Soldani, qui ac-cipientes litteram cum reverentia multa deosculabantur eam etlegerunt. Perlecta littera aliqui eorum exierunt ad nos et singulossaccos et sportas primo levaverunt gravitalem pensantes et deindequaesiverunt, non tarnen exacte, sed satis perfunclorie, nee omnialigata solverunt, sed cum festinantia egerunt. Rebus visitatis stabantsub portam et unum post aliuin vocantes in vestibus et bursisquaesiverunt et argentum et aurum cujuslibet singillatim posuerunt,nullam tarnen nudaverunt ex tolo. Cum autem et ego accessissem,videntes me sacerdotem, nihil mecum egerunt, nee bursam, quammanifeste cingulo ferebam, aperuerunt, sed quasi pauperem, sicutde facto eram, (12ö a) et sine perscrutatione dimiserunt. Sicet fratribus minoribus similiter fecerunt et ita cum bona pacetempestas illa transivit, videbatur enim mihi, quod tantum haberenttaedium in quaerendo, sicut nos in sustinendo. Singulis autemrestiluerunt pecunias theloneum statulum inde accipientes. Dequolibet autem homine octo postulabant madinos, quos tarnen abnostris religiosis et sacerdolibus non acceperunt, nulla enim the-lonea a clero, etiam a Christiano, recipiunl. Laeli autem fuimuspro eo, quod exacte visitati non fuimus, quia multa pretiosa inauro et argento et lapidibus pretiosis et pannis sericis et balsamo