Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
142
Einzelbild herunterladen
 

142

cendere, sed noluimus. Quidam tarnen de dominis reascenderunt(I») asinos, alii concurrerunt post camelos cum multo labore,quia sol calidissimus fuit et arena profunda, subtilis et fervens asole incensa et cum hoc ab heri et nudius tertius nihil coctummanducavimus, nee amplius unum vini yel aquae guttam habuimusad bibendum. Et profecto gravis erat cursus noster, numquammagis timui ex inedia deficere, quam in hoc itinere, unde ap-plicavi me ad camelarium, signis locutus fui ei, ut dimitteret meascendere camelum usque Alexandriam pro madinis aliquoltis.Acceptis ergo a me madinis prostravit camelum et me desupersedere fecit. Sedi ergo supra onera et relevatus a labore itine-randi resumsi quodammodo spiritum, similiter et alii quidamperegrini fecerunt. Sic ergo in triplici differentia processimuscontra Alexandriam, quidam ambulabant pedes, quidam asinoshabebant, alii in camelis sedebant.

Porro nobis procedentibus ecce tres Sarraceni equestresfestinato sequebantur nos et, cum ad nos venissent, cum indig-natione nos jusserunt stare et prosilientes de equis ad colla came-lorum ceciderunt eosque prosternentes funiculos cultellis ruperuntdejicientes onera, inceperunt etiam saccos et sportas scindere,dicentes, nos poenales esse, ex eo quod in ostio Nili theloniumnon solvissemus; rogavimus ergo eos, ne scinderent res nostras,sed potius pecunias a nobis acciperent. Sic ergo argentum pro-duximus, cum quo eos quietavimus et juverunt nos disrupta re-ficere et oneratis bestiis processimus, sicut prius. Fuit autemfictitium de illo thelonio et mercatores juxta portum laborantesnobis in despectum et terrorem spoliationem et truffam fecerunt.

Cum autem venissemus ad tria milliaria Italica de Canopia,obvios habuimus multos camelos cum servis, tollere volentesspecies aromaticas de ostio Nili et inferre Alexandriam, cumquead nos venissent et conditionem nostram agnovissent, prosilieruntde camelis et nostros camelos prostraverunt solventes onera, nostrosetiam camelarios dure verberaverunt conatum contra eos facienti-bus et dixerunt eis, quod nullus alienus vel de Mauritauia, velde Arabia et Aethiopia haberet facultatem, ducere in camelis pe-regrinos in Alexandriam, sed solum spectaret ad camelarios Ale-xandrinos, quos debuissemus misso nuntio ab Alexandria evocasse.Qua ex re a nobis suum praemium postulabant. Reduximus ergo