9
quibus est respectus longe lateque per Aegyptuin et tota amoenitasnaturalis non artificialis est in loco isto, quod mirum est apudme, quod non numeratur inter paradisos terrestres, qui sex abautoribus ponuntur, sicut palebit. Huic doimii adhaeret fons bea-lissimae Yirginis Mariae, de cujus ortu et virtute nunc inferam.Dicunt eniin historiae, fonlein hunc non semper ibi fuisse, sedmiraculose erupisse subito (77 a). Dum enim Joseph YirginemMariam cum puero Jesu de terra Israel fugiens per desertum insiti et defectu maximo usque huc in Busirim venisset, transivitJoseph de domo ad domum, aquae polum postulans pro puero etVirgine, sed nemo illi dabat, habebanl tarnen in domibus aquarumcopiam, quia Nilus non longe ibi decurrit, a quo juxta Aegypliorummorem aquain in amphoris et hydriis afferebant et reservabant.Cumque Joseph vacuus tristis rediisset, Yirgo Maria pro puerosollicita orabat. Ea autem orante, ecce, ad latus gloriosae MariaeYirginis fons vivus erupit, de quo Yirgo Maria puero et sibi aquam,haud dubitim sanissimam, hausit et Joseph ex ea sumsit ad nsumciborum parandorum suae sacrae familiolae. Demum cibo et potusumto Yirgo gloriosa puerum ibi balneavit et involumenta ejus lavit.Mansit autem ibi perennis aquae fluxus; nam ante advenlum beataeMariae aqua illa sub isto loco per cataractas terrae cursum suumhabuit, in adventu autem ejus ad orationem suam terra inspissatafuit et finem cataractae fecit; nec ultra procedere valuit, neepropter aquas sequentes retrocedere. Unde repente terram rupit,et emanavit fontemque perennis aquae fecit. Porro aqua emanansdecurrebat in proximum sub loco agrum, et quantae virtutis esset,vel quanlam virtutem accepisset, ab eo, qui in ea balneatus primofuerat, eflectus subsequens ostendit. Statim enim in ipso agropullulare coeperunt cespites balsami et in arbusta usque profece-runt, ut patebil. Unde bene potest dici fons hortorum et puteusaquarum viventium, quae fluunt impetu, non de Libano, sed deprofundo.
Praeter hoc autem, quod fons dicitur beatae Yirginis, a non-nullis nominatur' fons solis, quia regio illa balsamitica secundumAvicenam nominatur oculus solis, et fons ille est quasi lacrimaoculi solis. Insuper judaica perfulia, semper rodens beatissimaeVirginis gloriam, hunc fonlem nominat fontem Joseph. Dicuntenim, quod in illo loco Joseph occurrerit patri suo Jacob venienti