5
guntur et post imbibitam aquam emergit et natat, cum tarnen con-trario modo fiat cum aliis Iignis. De hoc loco Augustinus dicitde civitate Dei LXXI. c. 5.
Sed ad aliam considerationem convertamus nos, nam arboris(ll) illius stipes vel trnncus esl cavatus et duae lainpades in ipsapendebant cavatura. Dicitur autem ficus illa arbor beatae MariaeVirginis; nam communis fama est tarn Christianorum quam Sarra-cenorum, quod virgo Maria, quando in hoc loco deguit, quadamvice descendit de fonte suo in agrum sequens rivulum, qui defonte fluebat, geslansque in bracliio puerum Jesum. Dum ergosub umbra illius arboris se ad sedendum aplaret, ecce subito arborcrepuil et interioribus evacuatis locum aplissimum sedendi dominaepraebuil. Quod ergo bealissima Yirgo propter se factum intelli-gens arborem est ingressa et locum sibi paratum ad sedendum cumpuero accepil. Hane arborem sicut et fontem venerantur simulChrisliani et Sarraceni ob beatissimae Yirginis Mariae reverentiam,intrantes enim reverenter habent Sarraceni beatissimam MariamYirginem, ut omnia ad eam pertinenlia aestiment sacra, et ei ma-ledicentes vel eam blasphemantes sine interrogatione occidunturduris crucialibus, ut habetur in Alcorano P. de Cred. L. 3. c. 17.Sicut enim arbor miraculose Virgini sedendi locum dedit, sic fonspropter eam de cataractis terrae miraculose erupit. Nos ergoarborem ingressi successive sumus et cum salutatione angelicaloca sessionis deosculabamur et nos ad sedendum ponebamus,quilibet paululum. Dependebat autem arbor plena ficubus magniset bonis, quas vocant Pharaonis, de quibus manducavimus magispropter Yirginis honorem, quam propter necessitatem aut delec-tationem. Siquidem dicitur, quod arbor illa numquam sit visa sinefructu, et septies in anno successive fructificat. Accepimus etiamde Iignis ejus ramusculos parvos, quia Saraceni dicunt, quod febri-citantibus prosit, dum de eo bibunt, impositum vino vel aqua.
Inde progressi contra aliam nobis certe mirabilem arborem,sub qua stetimus et suspensi eam intuebamur. Hane arborem,quia aliis dissimilis est et insoliti crementi et formae, non benepossum describere. Excrescit enim de terra, sicut arundo, nonquod sit arundo, nec genus arundinis, sed sicut arundo non habetramos, sed folia in circumferentia slipitis, ex quibus resultat, sicet arbor haec. Est autem grandis stipitis et folia habet ingentia,