114
Eusebius in clironico scribit. Idem Hieronymus re-fert illo ipso libro de script. eccles. Paulum annovicesimo quinto post passionem Domini, id est, se-cundo Neronis, Romam cum vinculis esse missumobiisse vero cum Petro anno post passionem tricesi-mo septimo. Jam constat e superioribus Neronisannum secundum inchoatum anno communis aerae55, de quibus detractis 25, supersunt 30. Ideo se-quente anno, nempe 31 passio contigit. Paulusitem anno Neronis exeunte 13, sequente 14 mor-tuus est, adeoque christianae aerae sexagesimo septi-mo. Deduc annos 37 de 67, restant, ut pauloante, 30.
Plura non addam. Haec enim satis esse possunt,ut ex Epiphanii veterumque sententia Christum arbitremur anno Juliano 76, aerae Dionysionae 31 pas-sum fuisse.
Quis Herodes ille fuerit, et quo temporeregnaret, a quo Jacobus occissus, Petrusin vincula conjectus est.
Est liic Herodis-Clironologiae cardo cum primisad certam illorum temporum rationem eruendamopportunus; imo necessarius. Cujus ignoratione mi-serandum in modum Spalatensis suam inscitiam tra-duxit. Sciendum est itaque, tres in scriptura nomi-nis ejusdem commemorari principes. Primus estinfanticida. Secundus est Herodes Antipas Tetrar-
III. '