De Romana porro proxima superioribus et con-nexa ratio est. Nam si recte constituta est illic tem-porum partitio, evidens est, Paulum diu ante Pe-trum Romam pervenisse ; irnino vero non nisi po-stremo vitae suae tempore Petrum eo venisse. Ete-nim communis omnium consensus est, caussam hancRomam proficiscendi Petrum habuisse, ut SimonemMagum, qui illic grassabatur, compesceret atque eiusconatibus intercederet. Quodquam auctores aliquisub Claudio contigisse scribant, ex eo refelluntur,quod unus tantum ab omnibus Petri Romam ad-ventus et cum Simone congressus agnoscitur, postquem brevi interiecto tempore a Nerone interfectusest. Unde sequitur, sub extremum vitae suae tempusadeoque longe post adventum Pauli, Romam adve-nisse Petrum, minimeque verum esse, quod vulgoiactitaut, Romanam ecclesiam, aut fidem a Petro essefundatam, cui et annis qualuor et viginti praesede-rit. Duodecimo itaque Neronis anno, Christi 68paulo ante martyrium apostolorum Petrus Romamadtigit et Simonem ex acre praecipitem dejecit. Subii-cit his in fine capitis chronologicam tabulam , quaeab anno Christi 30 ad 68 et 12 Neronis productasummam rerum ab apostolis gestarum complectitur.
Druckschrift
Das alte Gespenst in unsern Tagen neu aufgeführt von F. Ellendorf in der Schrift: Ist Petrus in Rom und Bischof der Römischen Kirche gewesen? Darmstadt 1841
Entstehung
Seite
105
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten