8
4# o-o «j»
in primis studium retulit, ad rectum de rebus diuinis humanis-que sensum , eo quidem illa omnia mirifice valuisse gaudet : nec,vt nunc est, si ei de medio vitae stadio ad carceres reuocatoaliam viuendi sortem eligendi facultas detur , vllam , quamuis re-bus bonis affluentem priori praetulerit, si hoc ipsi sensu caren-dum esset; vt magno argumento esse debeat, nostrum diui-nam prouidentiam valde in se munificam expertum esse.
Cumque tanquam fabulae , sic vitae actum primum, veletiam secundum , et tertium sine offensa videat esse perfectum :quod reliquum est, magno animo atque optima cum spe ca-pessit. Haec ipse candidatus.
Quemadmodum Praenobilissimus Candidatus in vita be-ne acta laudabiles ostendit conatus , ita etiam in consueto abAmplissimo Philosophorum Ordine instituto examine cognitusest dignissimus , qui summos in philosophia honores acciperet.Dissertationem inauguralem a se exaratam de caussis, quare di-ctio pure graeca in N. T. plerumque praetermissa sit , iam sub prae-sidio viri excell. atque amplissimi io. gvil. schroederi optimedefendit. Restat vltimum specimen , quod edere debet, hoc estoratio solemnis , quae Xenophontis laudes continet, publice ineumdem finem habenda , vt quantas in arte dicendi feceritprogressiones , monstret. In quo se etiam nostro Ordini satisfacturum esse plane non dubito.
Vt autem officio nostro faciamus satis , viros , magnificvmvniuersitatis prorectorem , magnificvm ac perillvstrem pro-cancellarivm ,reliquos svmmereverendos, illvstres et con-
SVLTISSIMOS , EXPERIENTISSIMOS , AMPLISSIMOS , atque EXCELLEN-TISSIMOS , PROFESSORES CELEBERRIMOS, nec non GENEROSOS, NO-BILISSIMOS ac doctissimos commilitones , Hospites denique acfautores honoratissimos , omni qua possumus obseruantia ro-gamus atque inuitamus , velint hunc actum solemnem proximad. XXIII Mart. hör. X, sua praesentia condecorare et oratorinostro fauere. P. P. Marburgi Cattor. d. XVIIII. Mart.cIoIocclxviii.
« 5 * fHI&