4 *
7
nuior , quam pro studio et labore, erat, locus porro ipse Änowos.Eam ergo anno post commutauit cum multo vberiore prouin-cia, quo rector datus est duobus eximiae spei adolescentibusReichiis , quorum pater Consiliarii Regiminis ornamenta pariteratque munia in aula Comitis Biidingensis tuebatur, tueturquecum maxime , vir erga bonos praeceptores praeter genium sae-culi liberalis. Huic cum operam suam egregie probaret, ille nonsolum Nostrum omni beneuolentiae genere complexus est, sedserio etiam cogitauit, qua ratione ei lautius stipendium , sedem-que mansuram efficeret. Hac certe mente, cum finito tandembello misero Academia Giessensis aedificium publicum a sordi-bus militis Francici paullo ante repurgatum A. cIoIocclxiii Cal.Iui. velut de nouo inauguraret, adhibito ritu aliquo et pompa,compulit eum ad eam sollemnitatem carmine heroico latino cele-brandam. Cuius viri aduersus se tam liberalis auctoritati nonparere nefas duxit, licet ipse a consilio toto vehementer ab-horreret, maxime quod morbo tum conflictaretur graui et per-tinaci : dum enim studio legendi nimis etiam indulgeret, vitiumhypochondria contraxerant : quo cum animus in primis graua-retur , ne adspirare quidem ad ampliora potuit. Ergo res intrahunc conatum substitit. Anno cIoIocclxv cum vterque discipu-lorum in Academias dimissus esset, quanquam pater nostrumretinere cuperet, in hanc tamen Vrbem redire maluit, statim-que erudiendum accepit porbeckivm , adolescentem ornatissi-mum , filium rei in arce tormentariae praefecti , viri et honestismilitiae stipendiis incliti , et ingeniorum fautoris maximi.Cum deinde A. cIoIocclxvi orphanotrophaeo iuxta Lutherano-rum formulam in hac vrbe dedicato, praeceptor circumspicere-tur , qui rudibus alumnis Christianae saltim religionis initia in-stillaret , ei se negotio a S. R. seipio praefici haud inuitus pas-sus est, cum interea et aliis , subinde etiam ciuibus Academicisprodesse disciplina priuatissima conaretur.
In vita hoc modo obscure acta , plurima tamen prouiden-tiae diuinae obseruauit vestigia, quod non consuetudine qua-dam ita praedicandi iactat, sed rei veritate compulsus agnoscit.Cum enim in huius terrenae vitae breuitate, fragilitateque,procul dubio omnia eodem referenda sint, quo ipse doctrinae
in