Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

. u ne rm& -': 4P?. :■*&• 4- - •-sm* 1

pr

a ll ••

11 f, .■

I lj

28

4 » -o-o 4)»

quidem de ceteris , qui iisdem non vigebantur , iure adfirma-ris. Si autem plvtarchvm, vel iosephvm tamen legen-dum, atque conterendum adeo putant, licet oratio non sit ni-tidissima, quando facile rerum grauitate vtilitateque dictionisdamnum compensatur : quae, malum ! ista peruersitas est, li-bros diuinos, vel illis pares orationis conditione, vel ceterisbonis multo superiores fastidire, intactosque relinquere ?

§. XXIII.

At Hebraismis certe scatent Apostolorum litterae. At hi in-terdum nihil derogant summae orationis elegantiae. In vniuer-so quidem habitu, atque figura narrandi ea est suauitas, ea gra-tia, vt dubitem, an ipsa exquisita illa, elegansque rerum tra-dendarum ratio Thucydidis, ac Xenophontis iucundior sit, autlectorem maiore delectatione retineat. Iam illa totius orationissimplicitas, ad intelligentiam infimae plebis accommodata, illaper parabolas exemplaque erudiendi efftcacissima Seruatoris ra-tio , ille candor scribentium, quo omnes eorum non modoactione, sed voces tinctae sunt, cuius tandem non legentis ani-mum iucundissima voluptate perfundunt, atque explent? Hi-storiae etiam conscribendae legibus suam in Euangelistarumcommentariis, qua narrationum ordinem , id est, qua operissummam, constare auctoritatem, demonstrauit nuper NathanaelMorus, vir eruditus, Lipsiae. Quantum ad verba singula, etopctaiv, illae redundantiae v. c. aperto ore locutus est, sublatis ocu-lis vidit, in quibus vt Hebraicae consuetudinis imitatio, sic cen-sorum reprehensio citissime aduertitur, gratae cuiusdam negli-gentiae, ac natiui leporis haud sunt inanes. Reuocentur etiamin memoriam formae paullo ante §. XVII. adductae, et conf. cel.Simonis Introduct. in Linguam Hebraicam Sect. I. C. II. §. 6,vbi magnum auctorum numerum recenset, qui de linguae He-braicae elegantia hac commentati ex instituto sint; in his e r-penivs ostendisse dicitur linguam Hebraeam Graecae et Latinaeelegantia praestare : cum quo consentientem Franc. Iunium lau-dauit Gatakerus de stilo N. Instrum. c. II. vt adeo mirum nonsit, linguam tanto opere hanc vel Apostolis , vel SpirituiSancto placuisse

FINIS.