4*- OG *£»
27
§. XXII.
Neque tamen oratio N. T. adeo inculta, nec horridaest, sicut crepant isti. Fatemur in verbis tum singulis,tum coniunctis interdum inusitati quid eminere, aliquidquod a polite dicentium consuetudine aberret. Sed primoid non tam frequens est, quam opinantur, qui hospites inprisci aeui reliquiis, his de rebus iudicandi potestatem au-ctoritatemque sibi sumunt. Quibuscunque enim vel nul-lus, vel exiguus his cum doctrinae elegantiaeque cimeliisvsus est, iis possunt sane , immo debent multa ab optimedicendi ratione aliena videri, in quibus auctores probativsurpandis crebri sint, atque frequentes. Quod quam mul-tis accidisse, ipsorum res, et scripta loquuntur ? Deindecomparemus etiam scriptores aequales de Iudaeis ac gen-tilibus ; qui aut eadem vixerunt aetate, aut paullo maiores,vel minores fuerunt : quales sunt, vt notum est, strabo,epictetvs, plvtarchvs, Philo, IOSEPHVS, hoc quidem parIudaeorum. Vtrum tandem ab his plane nihil vitii admis-sum, nihil quod notam mereatur, vnquam positum, nihilnouatum, nihil peregrini admixtum, ne semel quidem tem-poris sui corruptelis succubuerunt? quid dicam, tantamelegantiam praeferunt , quantam in Atticorum veterummonimentis admiramur ? Quoties lvcianvs , alioquincrrttxi&TaTo? a recta dicendi tanquam via deflexit ? qui subin-de ipse sibi a soloecismis cauere non potuit, quos ridetexagitatque in aliis; prout cernere est ex notis Graeuii in eiusSoloecistam. Nempe non erat id saeculum pure sincerequeloquentium : quorum opera illam superioris aetatis natiuammunditiem, cultumque assequerentur. Quae cum ita sint,non conferendum in Apostolos potissimum erat, quodaetati illi vniuersae commune esset. In quo tamen ipsi,caussas propter superius adductas, non peccauerunt; quod
D 2 quidem