Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

I Cor. I. 17. vim rite interpretemur, in quo negat a se,ceterisue collegis Euangelium traditum hominibus esseev croai’a Xo'you, itemque alterius C. II. 4. vbi commemo-rantur ratSol ävOptoittvTK doceto«: Xoyot vt alieni ab Apostolo-rum instituendi ratione : eam vel orationis sapientiam, velpersnasoria humanae sapientiae verha in promtu erit, nonde argumento eius praedicationis, atque N. T. librorum,'quanquam id vox aotpia« indicare videatur, sed de stilo in-telligenda esse. Nam quicquid vllo in genere praeclariab ingenii humani sagacitate erutum vnquam, prolatum-que fuit; id si cum horum librorum sapientia contendatur,longe longeque se victum sentiat. Si quis vero eam fortesapientiam interpretari velit, quae in rerum ciuilium in-sit vsu, atque quadam reipublicae bene gubernandae pru-dentia : quam politicam scientiam in libris humanis nonnunquam eo nomine venire, largimur non minus, quamillud , ea profitenda se venditare hominibus consuesse,qui olim sibi praestare audientiam vellent : ut specie haudcareret, si quis morem eum a se relinqui, innuisse iisverbis Apostolum, vrgeret. Sed re diligentius conside-randa ne hanc ipsam quidem condocemur in diuinis li-bris tam praetermissam esse, quam omnem orationis po-liendae curam : cum vel ad rempublicam seu pace, seubello gerendam prodesse horum librorum lectio possit,nihilque omnino sit ad hominum vitae societatem tuen-dam firmius, nihil ad ornandam vberius atque callidius,sacra morum disciplina. Etsi confitendum est, hunc A-postolum, cui notitia Christi instar omnium disciplinarum,quin iis plus exquisitissimis esset, cum quidem inter Corin-thios ita versaretur, vt praeterquam Iesum [pro expiandishominum commissis] in crucem sublatum esse, nullius reiscientiam arrogaret : hunc igitur confitendum est, auditorum

C 2 bene-