i8
«§#■ A? •»*$►
ita credis, quemuis de philosophia librum, vernaculalingua conscriptum, sed exquisite, sed auctoris, qui et-iam ab ingenii elegantia laudem quaerat; trade hunc le-gendum cuiuis de plebe homini, hoc est, sermonem pa-trium corrupte vsurpanti : nisi nos omnia nunc fallunt, isvix centesimam partem assequetur. Atqui lingua erat ho-mini ab ipsis vnguiculis notissima. Quam aptum est hocat refutandos eos, qui quaerant, si tam frequens Hebrais-mis esset N. T. oratio, qui potuissent Graeci homines in-telligere, rudes quippe litterarum Hebraicarum ? At illipoterant, et melius quidem, quam si purissimam Grae-cam orationem interpretari deberent : propterea quod pu-ritati aut nunquam in sermone hominum plebeiorum lo-cus est, aut ea certe tum, quibus diximus de caussis, e vulgivsu sublata, nec facilis adeo ad intelligendum, erat. Necverum est, quod tacite sumunt, vt orationem, quae mul-tos Hebraismos haberet, Graeci intelligerent, ipsis lin-guae Hebraicae peritia opus fuisse : contrarium quotidievidemus in nostris hominibus, qui facile assequuntur v. c.sermones et libros, qui multa ex lingua Francica assum-serunt, ipsi licet hanc nunquam didicerint. En ergo ama-bile auvy.axaßcOTSüK diuinae specimen! Adeo nihil in hoctoto instituto, quod iure vituperetur, inest, vt admira-bilis sapientiae pariter atque benignitatis loco venerandumsit, cum sic videamus humanae imbecillitati egregie con-sultum esse.
§■ XV.
Restat, vt ex rebus atque ipso argumento, quod tra-ctatur his libris, ratio, cur eo potissimum dicendi gene-re, et tanquam veste prodierint, reddatur. In quo sta-tim magnum praeiudicium facit ipsorummet Apostolorumde suo scribendi genere professio. Nam si dicti Paullini
I Cor.
1