Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

orationem numero illigatam sectatur ; solutum ingredisuum dicendi genus, atque nulla vinculorum necessitateadstrictum, mauult Ioannes.

§• VI.

His ita obseruatis, argumentorum, quibus id, quodpropositum est, confirmetur, loci ipsi patefaciendi sunt.Neque tamen hoc quidem loco sententia stat, rem itasese, vt diximus, habere, vtroque scribendi genere, At-tico, et N. T. inter se conferendo, ob oculos ponere,sed potius, quibus de caussis ita factum sit, lubet exquire-re. Satis enim videtur, ipso sensu, si quis plane impo-litum non habeat, sententiam, cuius defensionem susce-pimus , comprobari. Ac nobis quidem iam tum, cuminitio a lectione Noui Testamenti facto, de more et aucto-ritate magistrorum , quorum tum disciplina contineba-mur , postea ad cognoscendos meliores Graeciae scripto-res nos transtulissemus, tam aperta res visa est, immotam manifestum discrimen oculos mentemque pepulit, vtin ignota velut regione nobis constituti videremur. Quoetiam fiebat, ut sine cuiusquam admonitu , necdum eru-ditorum ea de re controuersiis auditis , ipsi per nosmetintelligere valeremus. Atque haec discrepantia potissi-mam cernebatur in periodorum ratione atque modo,perque eas vinciendae orationis artificio, in numerorumcantu et suauitate, quibus rebus, quarum illos nulla cu-ra attigisset, diligenter inseruitum esse ab his, apparebat.Nec est, quod quisquam dubitet, quin ceteri, quotquotsubito ab vno, ad accurate tractandum alterum auctorumgenus transeunt, pari modo ab ista lectione afficiantur. Quomagis etiam licet nobis, supersedere summorum hoc in

litte-