Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

28

ut sententiam breviter complectamur, ita judicamus : Bangium,ut prioribus scriptis alio in genere, ita per hoc scriptum inElogiorum genere ad Ernesti similitudinem accessisse.

Kurz vor seinem Tode empfing Bang von Wyttenbach denherrlichen Brief, den Mahne in D. Wyttenbacliii Epistol. Select.pars II p. ii ff. abgedruckt hat.

Bangio suo 5. P. D. D. Wyttenbach.

Accepi nuper, optime Bangi, epistolam filii tui, plenamquidem illam humanitatis et officii, sed ejusmodi tamen, ut exrerum tuarum cognitione intimum animo dolorem conciperem.Igitur lecta epistola continuo me ad scribendum dabam, parumipse ad scribendum valens; quippe qui jam alterum annum etoculorum morbo et adversa valetudine laborem; ut saepe adquotidianum et necessarium scholarum opus deficiam. Ergoinchoatam epistolam deponere, respondendi officium de die indiem rejicere, meum ipse corpus curare : nunc aliquantumrecreatus verno tepore, brevi huic paschali otio manum injicio,quo primum certe ad tuas, deinde, si forte, ad aliorum literasrespondeam.

Jam vero quid tibi scribam, mi Bangi? Consolerne te ego,qui et meis, et magis etiam tuis, incommodis ita doleam, utsolatio ipse opus habeam. Nec tamen defugiam hoc, quidquidest, consolantis munus. Sumam ipse ad tempus personam etsani et valentis : experiar, an te vel jacentem erigere, vel erec-tum confirmare possim : aut si hac spe fallar, saltem ipse mihisatisfecero, tibique veterem meam benevolentiam ostendero.

Graviter omnino te afflixit fortuna, qui non item ut anteavitae muneribus fungi possis. Tu vero collige te, mi Bangi.Resiste, quantum potes, isti aegritudini : eam vel ferendo vin-