27
elegantiam, ut eum silentio praeterire nullo modo possimus.Complures anni sunt, cum Bangius duo scripta Academicaedidit Marburgi, alterum de Stilo Novi Testamenti, alterumde Usu Patrum, utrumque plenum elegantis doctrinae; ut haclaude vix esset, qui propius ad Ernesti exemplum accederet,et videretur brevi fore, ut hujus laudis commendatione admunus professorium eveheretur. At vero eventus spem desti-tuit. Bangius in obscuro mansit, sive casu, sive hominumerrore : et cum hac doctrina ad rusticanum sacerdotium inagro Marburgensi secessit : ibique tempus, quod vacuumrelinqueretur a muneris administratione, in literis transegit.Ceterum Vir, in cujus vita enarranda libellus hic versatur,clarum in Theologia nomen adeptus, eaque Professione func-tus, primum Bernae, deinde Marburgi, ibique mortuus A.177g : hic igitur in paucis erat, qui vere de Bangii doctrinaexistimarent, eoque familiariter utebatur. Quo magis intelligi-tur, Bangium, qui, cum scientia argumenti et orationis Latinaefacultate, interiorem quoque usum haberet illius Viri, ejusElogio scribendo operae pretium fecisse. Igitur scriptio nonconsumitur universa quadam laudatione, neque panegyricogenere, quo vulgo abutuntur in Elogiis; sed versatur in dili-genti explicatione argumenti, ratione historica et simplici, quaostenditur quibus initiis et gradibus a prima inde aetateanimus Viri ad virtutem studium conformatus, et ingeniumdoctrinis excultum sit, et quid quantumque in quoque laudumgenere secutus assecutus ve sit. Porro utilem jucundamquevarietatem habent specimina ex dictis factisque Viri, quae cumsignificatione ingenii morumque ejus conjuncta sunt. Doctaequoque animadversiones subinde adsperguntur, quae valentvel ad animorum recessus explicandos, vel ad fructum doc-trinae intelligendum. Quo in genere praecipua est ea, quaexponitur de usu Philosophia et Literarum in Theologia. Nos,