87
bamus, ac globi in labendo nullo rotationis mo-tu detorquerentur.
15. Hoc porro tentamen experiri aeris vi-cissitudines adhuc prohibuere; & quoniam dila-ta huiusce opusculi editio maiorem sui spem indies movere videbatur ; diutius idcirco publica-tioni supersedere noxium duxi : quamquam enimquae in lucem nunc do experimenta a celeberri-mis viris frustra dum tentata fuerint; non eatamen sunt , quae laudem aliam praeter diligen-tiae , patientiaeque mereantur ullam . Manent ve-ro in turre omnia ad experimentum necessaria jatque occasione oblata , nec non ut amicis mo-rem geramus, paratos globos periculo libenterdabimus.
Scholion.
14. Ex Solis attractione in tellurem sphse*roideam illud fit, ut rotantis telluris polus figu-rae in curvam lineam quotidie feratur circa a-ctualis rotationis polum perpetuo variabilem, itatamen ut, elapso die, polus figura: fiat iterumpolus rotationis.Curvam hanc primus aequationisubieci, atque ( Sermone habito in AcademiaInstituti Scientiarum An. 1787.) cycloidalem es-se demonstravi; sic ut circuli generatoris pun-ctum