Druckschrift 
Liber geneseos illustris familie Schildlovicie [Schidlowitz] : 1531
Entstehung
Seite
14v
Einzelbild herunterladen
 

Caspar Siemek in libro « Civis bonus» (Cracoviae, I622)ait: « Christophorus Schidlo-vieius, vir sui temporis potentissimus ad Caesarem legatus, oblatum sibi principis titulumnon recepit, corona aurea et dracone suo stemmati additis contentus. TSihilominus et eamob rem proscindebatur, qua ex occasione de Michaele et dracone non inelegans conscrip-tum epigramma et nostro habetur saeculo. »

Huc spectant ad imam hanc paginam positi versiculi deprompti e manuscriptis hodie-dum in lucem non editis, quos jocosa Cricii episcopi musa effuderat 1 , huc etiam per-tinent supra jam laudata excerpta ex litteris Firleji castellani Wojnicensis, ex quibusfacile cognoscere possis, quae fuerit de dignitatibus ac titulis sentiendi ratio primorumapud nostrates, antequam morum extraneorum corruptela invasisset animos 2 .

Quod si quaesieris, utrum Christophorus, qui, ut nuper vidimus, viam sternebat arctio-ribus Poloniae cum domo Austriaca foederibus atque ejusdem nutu et ope principis Italiaefiliam viduo regi in connubium adducebat, non melius futurae Polonorum incolumitatiet saluti consuluisset, si omne studium in eo posuisset, ut nos ab amicis nostris triplici

cum domo Austriaca fcederum est, statim post hsec sua-sore Schidlovicio Vindobonnse inita pacta sanguinemPolonum servandi Germanorum imperii causa ma-nasse atque Solimani ab obsidione recedentia ultimaagmina a Polona equitum manu penitus deleta fuisse.

1 Cricius ad sanctumMichaelem archangelum, cujus inarce Cracoviensi templum est :

Quando in ccelo fuit «ommissum Archangeli bellumNonne fuit per te, quum Draco \ictus erat?

Quando parem summi nollebas ferre tonantisEt peteret solis Lucifer alta sui,

Cur sinis, ut tecum sit nunc Draco celsus in arceQui sibi jus Domini vendicat omne sui?

Depictum in galea num diadema times?

An superare nequis mediam ense sagittam?

Depictum forsan tu verum in pectore cernisImperium domini quum gerit iste sui;

At gerit iste quidem nobis dominoque volente; *

Salvare invitos nec Deus ipse potest.

(Christophorus Schidlovicius munere capitanei Cra-coviensis fungens habitabat in arce Cracoviensi ubi etSancti Michaelis templum erat.)

Aliud ejusdem auctoris in eumdem epigramma :

Jure corona tuis, jure est Draco pictus in armis,

Omnia tu solus quum regis atque voras.

Aliud ejusdem auctoris in eumdem :

Quod diadema tuis, quod sit Draco pictus in armis,Perniciem patriae denotat atque jugum.

2 « Scire debes titulorum hujuscemodi exoticorum(praesertim comitum) amhitionem captam esse apud noseo tempore quo Sigismundus rex noster congressus estViennae cum imperatore Maximiliano primo quod inci-dit in annum MDXV. Ibi quum et principes certarentinter se humanitate et liberalitate, et diversae nationessplendore opum atque nobilitatis, sub discessum praeci-pue munera et varios honores ultro citroque sibi suisque

offerebant. Imperator ne tantum auri erogandum ipsiesset (quod etiam forsan dedignati fuissent accipere nos-trates) more suo et sine ullo dispendio titulos hujusce-modi nobilioribus et comitatui regis obtulit. Quumautem super hac re deliberatio communis a nostratibusinstitueretur, conclusum fuit gratias, Suae Caesareae Majes-tati agendas, caeterum nobilitate patriae contentos se vellevivere; abunde sibi satis ornamentorum conferre, nollequidquam novi et alieni a legibus patriae et aequalitatecommuni inducere. Quid plura ? graviores quique viriquum ex sententia et constantia discedunt, juniores acelatiores, privatim mutata sententia, non negligendamesse hanc occasionem arbitrati, plerique titulos comitumpro se et posteris suis impetrant, quibus tamen non sta-tim , sed longo post tempore aperte gloriari coeperunt.Haec est antiquissima occasio et origo comitum apudnostrates. Tamen paucae familiae jam supersunt, quae abillo imperatore privilegia ostendere possint. Quare siconsilium meum requiris, sic habeto: apud nos unicus no-bilium ordo f quem juris ac libertatis communis cequat nexus.Nihilominus familiarum vel personarum aestimationemmulta distinguunt, utpote munia et dignitates reipublicaevel praesentes, vel antiquius crebriusque in familia gestae,tura virtutis vel meritorum opinio, saepe etiam, praesensfortunarum splendor, aetatis etiam ratio, adeo denique,quod saepe accidit, licet non semper juste, honorantiuminter quos versantur favor. His fere praecedentibus omnis.ordo constat inter pares alioquin genere. Qui igiturnostratium aliis modis prae concivibus suis priorem lo-cumvel gradum nobilitatis sibi captant, sibi imprimis,tum patriae, legibus, tum externis hominibus quodammodo imponunt, a nobis vero risu et contemptu potiusquam contentione aut indignatione aliqua excipiendisunt. Uni ex majoribus nostris a Casimiro magno regeadscriptus est titulus comitis anno 1333. Sed bona tecumfide agam, etc. » Vide supra notam I, pag. 2.