Christophori nomen gloriaque enituit, adeo ut Bernardi Vapovii (Wapowski) fragmentaad calcem Historise Cromeri Coloniensis editionis, anno 1589, adjecta, unicum fere fon-tem pracbeant, ex quo nimis parce recentiores annalium scriptores haurirent, Quo fitut insignis illius viri res gestse nonnisi in libris ineditis atque monumentis illius aevi, etquaerenda sint et inveniri queant. Ex iis scilicet constat Christophorum ad Hungariaeregem Vladislaum missum fuisse ibique et consilii auctoritate et agendi ratione tantumeffecisse, ut rex non amplius de deserenda urbe Buda, cui tunc Georgius Zaheli minaretur,cogitaret; immo regi Vladislao numerosam manuin auxiliariorum, praecipue Joannemde Trentschin, comitem Scepusiensem, tanquam propugnatorem adducens, ad insignemvictoriam apud Temesvarum de hostibus reportatam magnopere adjuvit. BeinholdusHeidenstein in libro De dignitate et officio Cancellarii regni Poloniae ait : « Illud Deoet Schidlovicii facundiae quem servatorem Hungariae proclamarunt, uno applausu Hun-gari arcessitum ferebant.» Quanti autem rex ipse Vladislaus fecerit merita in se Christo-phori Schidlovicii, liquet ex litteris ineditis regis ad Sigismundum primum, quas mecumamicissimus nobis vir, doctissimus Josephus Muczkowski communicavit; exquibusnonnullainfra leguntur 1 . In aula regis Hungariae Vladislai dum moratur Christophorus noster cumCuspiniano, imperatoris Romani legato, dememorabiliillocongressuconvenit, qui moxin-ter imperatorem Maximilianum, atque SigismundumPoloniae et Vladislaum Hungariae regesoccurrit, ubi gravitate Sigismundi regis, Christophori auctoritate et consilio, magis etiamfortasse tunc in diem crescentis, Turcici iinperii metu effectum, ut arctiora domus Austriacaecum Moschis et Crucigerorum magistro in Borussia inita foedera relaxarentur, quae tumjamad delendam Poloniam tendebant, quum perspectum atquepersuasum,noninjuria quideni,haberent finitimi principes, antiquum illud libertatis cum tyrannide certamen non nisialterutrius interitu absolvi posse. Schidlovicius noster tantam apud imperatorem gratiamfavoremque consecutus est, ut splendidis donis, dignitatisque et steminatum augmentisornatus atque cumulatus fuerit 2 .
1 In litteris Vlasdislai regis Hungarise et Bohemiae adSigismundum regem legi libet de Christophoro Schidlo-vicio :
« Qui quum a teneris, ut aiunt, unguiculis MajestatiVestrae non tam addictus quam ccelesti quasi nutu des-tinatus, tam singulari flde, constantia, integritate inMajestatis Vestrte rebus incredibili cum solertia est ver-satus tantoque charitatis affectu casus omnes et omnemvariantis fortunse aleam pariter subivit. Ita sua studia,curas, vigilias , industriam, mentem denique totamad Majestatis Vestrse spleiidorem sublimitatemque con-vertit, ut non modo cum nostrse tempestatis homi-nibus, verum ctiam cum omni vetustate in eo generelaudis facile conferri posse videatur. In quo viro etdiligendo et fovendo perspicacissimum MajestatisVestrae judicii examen plurimum enitescit. Licet autemliujus viri puram candidamque sinceritatem et incon-cussam in omni varietate fidem memoriae saepe volva-mus; haec tamen legatio, qua Majestatis Vestrae nomineproximis his diebus apud nos functus est, omnium prae-
\
teritorum officiorum seriem quodammodo renovavit etvelut ante oculos intuendam complanandamque propo-suit. Siquidem ea cum dexteritate perspicaciaque sesegessit, tantamque in rebus sibi mandatis obeundis expli-candisquemoderationem adhibuit atque adeo prudenteret mature de commodiore nostro serenissimorumqueliberorum nostrorum statu reintegrando nobiscum unadisseruit, ut procul dubio liic ipsius adventus nobis etvoluptati et usui fuerit non mediocri. Optimo itaque jureMajestas Vestra hominem tam exploralse fidei tamquediuturnis experimentis probatum et peculiariter semperfovit et egregiis titulis honestavit... QuapropterMajesta-tem Vestram , etiam atque etiam rogamus ut nullamoccasionem praetermittat ejus viri majoribus in diesdignitatis insignibus ornandi atque cumulandi, id quodet nobisgratissimum est futurum et Majestati Vestraeho-norificum. Id enim habent regnorum fastigia praecipuaboni quod illorum moderatoribus dandi ac benefaciendiprobatis et meritis viris plenior est facultas. »2 Non indignum memoratu monumentum nostrorum
/