Druckschrift 
Liber geneseos illustris familie Schildlovicie [Schidlowitz] : 1531
Entstehung
Seite
15r
Einzelbild herunterladen
 

aliquo muro seclusisset, inimicorum autem impetus solummodo armis arcuisset, respon-demus, illis felicioribus temporibus majores nostros nondum saevo adminiculo edoctosfuisse, quod heu posteriori aevo experti sunt posteri eorum, quantum scilicet fraudisinesset, quantaque pericula laterent inter illos fallaces foederum nexus.

Quidquid est quod de illis Schidlovicii conaminibus censeamus, maximae procul dubiolaudes ei debentur propter memorabile illud fcedus cum Alberto marchione Brandebur-gico, Crucigerorum magistro, anno 1526 initum, in quo et sapientiae et dexteritatis et inrebus ad religionem spectantibus tolerantis animi conspicuum specimen exhibetur. Hocenim pacto fracta Crucigerorum potentia nomenque deletum; hoc terrae ad Balticummare sitae, in quas Pontifices Maximi, et domus Austriaca, et Crucigerorum magistri, ettotum Bomanum imperium invicem sibi jus auctoritatemque vindicabant, imperio eorumereptae, regum Poloniae tutelae restitutae sunt, adeo ut ab illo inde tempore duces Prussiaetantummodo in verba regum Poloniae jurarent; hoc pacto Polonorum respublica cumterris ac civitatibus nuper Crucigerorum dominio subjectis societatis vincula inivit,durabilia solummodo inter liberos populos mutuo consensu et fide obstrictos; et hoc qui-dem « Deo dignum spectaculum » intemeratae fidei, gentiumque juribus a majoribusnostris praestitae reverentiae, primum Lithuanos, tum Livones Curlandosque, variis etiamtemporibus omnium finitimarum gentium proceres impulerat, ut regibus nostris supremampotestatem sui deferrent.

Ad illam rationis normam directa erant eonsilia praestantissimorum in republicaPolonica virorum; hoc ingenium in parandis fcederibus Schidlovicii, JoannisTarnovii, hocpostea Joannis Dzialynscii, probantibus optimis quibusque civibus. Nostris quidem tem-poribus ineptissimus quidam historiarum compilator in haec majorum nostrorum consiliainvehens, multum suae, nihil illorum optimae famae attulit detrimenti.

Sed et apud aequales suos Sigismundea illa ipsa aetate, Schidlovicius injusta expertusest hominum judicia; non deerant enim qui ordinis Crucigerorum abrogationem, ipsas-que lacrymas Schidlovicii, quibus supplex Sigismundum regem orabat, ne in Gedanensescives pro derelicta religione antiqua nimium saeviret, aut exiguae de religione sollicitudiniaut corruptelae tribuere non dubitarent. Cujus rei testes vide versiculos Cricii e librismanuscriptis depromptos, ubi pristinus Schidlovicii encomiastes nunc eum acerrimeproscindit 1 .

Fatendum quidem Schidlovicium nostrum, cui et Sigismundi regis amicitia et caete-

1 Iu Christophorum de Szidlowitz castellanum et capi-taneum Cracoviensem, regni Poloniae cancellarium.

Proh superi, quales pariunt hsec saecula mores!

Quanta fames auri! perfidiaeque lues !

Patria quem genuit, cui commoda cuncta ministrat,

Hic vendit patriam, vendit et iste lares.

A Domino eductus summoque evectus honoreEt domum Domini vendit et omne decus,

Et vendit Christum quem nomine portat

Et ruit a sancto milite sancta fides.

I nunc et dubita venalia caetera quaeque,

Cum patria et princeps venditur atque fides.

Ad Christum :

.... Ante deus fueras ter venditus asseAt nunc halecem vix bone Christe vales!

Aliud :

Argentum Judas, halecem satrapa pro teChriste rapit; dic ergo, cui charior es?

Christopliorus de Schidlowyecz castellanus et capita-neus Cracoviensis, regni cancellarius, qui olim emporiumR. P. ex Posnania corruptus Vratislaviensium pecunia adVratislaviam transferri obtiuuit, idem ipso anno Domini

F.

y