Druckschrift 
Liber geneseos illustris familie Schildlovicie [Schidlowitz] : 1531
Entstehung
Seite
12r
Einzelbild herunterladen
 

templis erigendis, quam de alendis fovendisque popularibus suis. Etenim praeter pluresparochiales et collegiales quas vocant ecclesias atque conventus Cistersiorum, Norber-tanoruin, ordinis Praedicatorum, quos Ivo aut cultui divino aut recipiendis monachisdevovit, Cracoviae nosocomium aedificavit, in quo pauperum, aegrotorum atque senili aetateconfectorum curae prospiceretur quodque fratribus hospitalibus de Saxia commendavit 1 .Beatae autem Virginis Mariae ab eodein Ivone aedificata ecclesia basilicam quam vocant,inter caetera antiquiora nobis dilectissimum monumentum, nomen magni illius virinostrae admirationi et amori tradidit. Quum praeler illa oinnia munificentiae documentanon solum in alendo fovendoque, sed etiam in docendo atque educando populo indefes-sum sese monstraverit, jure merito decus et columen cleri Polonici per omnia temporaoptiine de patria meriti, censetur.

Ab eximio illo antistite Romani itineris suscepti comites duo erant, nepotes ejus Ceslauset Hyacinthus Odrovansii, quorum hic canonicus Cracoviensis theologiae et utriusque jurisdoctor in schola Bononiae, quae tunc temporis renovandorum antiquitatis studiorumconamine atque magno undique alumnorum concursu celeberrima evaserat. Ubi famaet auctoritate insignem tunc sanctum Dominicum Guzmanem nacti tres illi Odrovansii,secundum scriptores historiae ordinis Praedicatorum, testes exstiterunt miraculi abeodem sancto Dominico peracti; quum enim Neapolio quidam cardinalis, Stephani nepos,ab equo, cui insideret, huinum dejectus mortem invenisset, sanctus ille, divino favoreprecibus impetrato, vitae eum restituit.

Hyacinthus Odrovansius, noviciatu Romae peracto, post parvum annorum spatiumFrisaci inconfiniisCarinthiae praestans monasteriumordinisPraedicatorumexstruxit, deindein patriam redux anno 1223 jamque tunc numeroso fratrum ordinis Praedicatorum agminestipatus, potitus est Cracoviae ecclesia Sanctae Trinitatis sibi ab avunculo suo Ivone epi-scopo tradita. Aliquot annis post, Ivo iterum in Italiam iter suscepitRomamque adivit, ubia Gregorio IX pontifice maximo benignissime estexceptus, quocum ille, ut referunt Pa-procius Bzoviusque, ab juvenili inde aetate, quum ambo Lutetiae Parisiorum ludis litterariisinteressent, amicitiae vinculis conjunctus erat. Ivo obiit in vicinitate Mutinae (in Italia)anno 1229. Hyacinthus autem, fratresuo Ceslao, qui posteainterdivospatronosqueSilesiaerelatus est, in Bohemiain misso, ipse Livoniam aliasque septentrionis regiones petiit, ubipraedicando Evangelio totum se devovit. Fama quam in illo periculoso opere consecutus estatque memoria insignis pietate vitae, longiore temporis tractu miris formis indutae, tantumapud populares ejus creverunt, ut anno 1518 non minus pietate quam sapientia conspi-cuus rex Sigismundus I a Leone X, Pontifice Maximo, sedulo impetraret, ut Hyacin-thum liunc Odrovansium caerimonia quain canonizationem vocant in numerum sancto-rum Ecclesiae Romanae referret. Post viginti annos (anno nempe 1539) regni Poloniaeantistites in synodo Petricoviensi congregati apud Paulum III, Pontificem Maximum, tumStephanus Bathoreus rex apud Gregorium XIII de conferendo in Hyacinthum summohonore sanctitatis iterum atque iterum solliciti, tantum effecerunt, ut Hyacinthus noster

1 De religione fratrum S. Spiritu»de Saxia vide Samuelis Nakielski Miechoviam sive promptuarium antiquita-tum monasterii Miechoviensis, Cracoviae, 1634.