Druckschrift 
Liber geneseos illustris familie Schildlovicie [Schidlowitz] : 1531
Entstehung
Seite
11v
Einzelbild herunterladen
 

corum post Paprocium adumbrator, gentis Odrovansinae in Poloniam adventum adannum 966 post Christum natum refert, quem nos tamen non nisi circa annum 1080occurrisse credimus; quo tempore Odrovansii in aula principum Poloniae morantes opibus-que pollentes, comites de Konskie appellari coepti sunt 1 .

Abrahamus Bzovius (Bzowski) in Thaumaturgo Polono, Yenetiis anuo 1606 edito, eoloeo ubi de sancti Hyacinthi Poloni atavis agit, duorum Odrovansiorum meminit, quorumutrique Saulo nomen erat, a quibus Poloniae fines latius prolatos atque saeva Tarta-rorum agmina ingentein cladem perpessa esse dicit. Qua in re pro consueta sibi negligentiaet levitate valde errat; constat enim atrocia illa Batukhani agmina post devictam Mos-cuain et eversos Russorum ducatus, primum anno 1240 Boristhenem fluvium trajecisse,itaque multo post obitum Odrovansiorum, de quibus in Thaumaturgo Polono agitur.

Non adeo a veritate discrepare videtur, quod auctor egregii operis De antiquita-tibus monasterii Miechoviensis (Miechow), Sainuel Nakielski, pag. 106, de RadoslaoOdrovansio narrat; eum nempe adfuisse infaustae illi pugnae, qua regnante Boleslao Crispo,anno 1167, cum Borussis, populo tum idololatra, dimicatum est. Hujus Radoslai imago,referens equitem armatum, adstantibus uxore cjus atque puero vix annos quatuordecimnato ! , atque stemmate Odrovansiorum proprio insignita, initio adhuc saeculi xvii ser-vata videri poterat ad portain sacristiae ecclesiae in Skarszewo (Skarschevo) aedificatae,quod oppidulum cum omnihus adjacentibus praediis ab eodem Radoslao conventui Mie-choviensi donatum erat. Jampridem, anno enim 1145, Saul comes de Konskie, genteOdrovansius, luculentas decumas in monasterium Tremesnense (Trzemeszno) contulerat.Hos autem omnes gentis Odrovansinae primarios viros numero et inunificentia donatio-num longe praecelluit vir nomine et fama insignis, Ivo Odrovans, anno 1218, in soliumepiscopatus Cracoviensis non minus propter ingenii et virtutis gloriam, quam ob pro-sapiae claritudinem evectus.

Ivoni huic merita gloria tribuitur, eum non minus sollicitum fuisse de aedificiis, ac

lisec habet « in Moravia antiquissima arma sunt qusenuncupationem suam vel a cognomine viri vel abeventuacceperunt, porro favet proclama armorum huic fa-bulse in lingua Morava, sed talis eventus frustra sa-gittam apponeret....» Crediderim quod sagitta emissaavulserit una cum carne hosti pagano lanuginem sive inprselio, cui magis assentior, sive in tali coram principeeventu. Erantenim antiqusesagittse ferrum latum etacu-tum ab utrinque , sicut modo et Tartari utuntur simili-bus inpugna. Quando in regnum (Polonise)illatse fuerintignoro, sed quod circa annum 966 reperiuntur, hocscio.

1 En tibi breve admonitum de titulis ac dignitatibusextraneisquod in rarissimo opere Adami Grodzicki cas-tellani Mezericensis (Miedz^rzecz ) nomine MathiaeDargocki editum invenimus; fragmentum est epistolaeFirleji castellani Woinicensis ad filium suum Andreamscriptae. «Uni ex majoribus nostris Eustachio, a Casi-miro magno rege Poloniae adscriptus est titulus comitisanno 1333, sed hona tecum fide agam et cum aliis;

is enim titulus quondam ut et baronum, more illoveteri tribuebatur omnibus qui cum dignitate vel ma-gistratu aliquo regi aderant. Unde in legibus nostrissaepe invenies proceres, comites , barones regni Po-loniae qui tamen non haereditarii sed honorarii a regi-bus erant, quorum in locum successerunt postea no-mina palatinorum, castellanorum, capitaneorum etaliorum magistratuum ac officialium, tam genera-lium quam provincialium. Senatorum enim et officia-lium corpus successive et non una vice compactum, etdenominationes officiorum multse novse introductsesunt, a quo tempore statim procerum, comitum, baro-num merito in legibus nostris evanuit. » Vide etiamdoctissimi Joacbimi Lelewel annotationes ad Niesieciiopus quod inscribitur Korona polska , etc. 7.( CoronaPolonica aurese libertatis.)

2 Apud Niesiecium perperam de septem liberis Rados-lai mentio facta, quum Nakielski hsec habeat « heros inlorica militari una cum uxore et bis septenni prole de-pictus cernitur. »

f