a tribus illis pontificibus gradatim ad honores, quibus Romana Ecclesia nonnullos mortalium« evehit ad deos, » ultro promoveretur. Tandem Sigismundus III rex Stanislaum Minscium( Minski) palatinum Lencicensem (de Lenczyca) acregni Poloniae vicecancellarium ad Cle-inentein VIII legatum misit impetratum, ut tam expetito a popularibus negotio colophonadderetur. Qui Pontifex Maximus eo libentius votis Polonorum accessit, quod, cardinalisAldobrandini nomine, pridem in Polonia legati a latere mtinere functus, ornatissimum,Cracoviae exstructum, Hyacinthi Odrovansii sepulcrum viderat, atque noverat quanto apudPolonos in honore haberetur.
Exstat ejusdem Pontificis Maximi Breve canonizationis sancti Hyacinthi anno 1594editum, in quo praeter minora quaedam, octo praecipua et insignia a sancto Hyacinthoperacta miracula recensentur; quemadmodum ad magistri sui sancti Dominici exemplumHyacintlms noster equitem quemdani Polonum, Zegotam nomine, illo Neapolione liaudfortunatiorem, equo dejectum atque ictu occisuni ad vitam precibus niiraculose revocaverit;eodem documento narratur Hyacinthus noster tribus cum sociis uno in pallio insidensVistulam fluviuin miro inodo trajecisse; quod quidem miraculum referens AbrahamusBzovius, de ordine Praedicatorum, cui adscribebatur, bonore admodum sollicitus, ait, sanc-tum Franciscum a Paulo non absimile miraculum peregisse, sed non nisi ^postquam a divoHyacintho Polono moduin impetrandi a Deo favoris tam mirabilis itineris, didicerit. Scrip-tores rerum ordinis Praedicatorum non solum ab ipso Hyacintho, dum in vivisesset, plu-rima rniracula peracta tradunt, sed et ossibus ejus miram potestatem semper tribuerunt.Hilario Rangonius ait ab Hyacintbo nostro, ea ipsa die, qua solenniter Ecclesiae Romanaemore et caerimoniis inter divos referretur, quinquaginta mortuos vitae restitutos fuisse.In documentis autem canonizationis Cracoviae solenniter peractae legere libet, quum ordi-nis Praedicatorum provincialis Andreas Parczevius (Parczewski) cacodaemonum agmina equoruindain bominum corporibus ejecisset, diabolos istos ipsos coram innumerabiliadstantiuin turba confessos fuisse, se atrocibus tormentis excruciatos atque vehementerustos fuisse, quoties ad sancti Hyacinthi ossa propius accessissent.
Etsi damnandae sint nugae tam scurriles, cedit omnino in honorem nobis imprimisPolonis, ordinem illum ceieberriinum Praedicatorum, qui per tot annorum spatium peromnes fere orbis terrarum regiones, concessae sibi a Pontificibus MM. cruenta potestatisvestigia reliquerit, apud nos, sive mitiore populi Poloni ingenio lenitum, sive legum acmagistratuum auctoritate cohibitum, una tantum capitis dainnatione anno 1 508, in Judaeoquodain peracta, sese contaminasse, caeterum operam dedisse propagandis litterarumstudiis, exstruendis templis ac coegendis librorum acervis, qui quidem scientia fontesablati nobis fuerunt per totam Poloniam, ex quo primuin spoliatores nostri nos huma-niores atque doctiores reddere statuerint.
Sed ad Odrovansiorum gentem redeamus. In Bohemia quidem exstincta est; in Mora-via servata est in Sedlniciorum de Choltic et Biliczoworum familiis duabusque vel tribusaliis quarum nomina nos fugiunt. In Lithuania arma Odrovansiis propria sive stemmataa Wyszegerdone solenniter accepta erant in illo conventu Horodlensi (in Horodlo habito)quo laudabili utrimque conamine Polonorum Lithuanorumque populi arctioribus vinculisconstringebantur; mos enini obtinuerat apud Litbuanos recenter tunc religionem Chris-