195
venire iussit ac nobis praesentibus per Cancellarium indicari mandavit, quemadmodumadrainistrationem Academicam illam communem multa incommoda in transactione superarticulo de Academia disuaserint et communionem negarint, proptereaque eius Celsitudinem,hoc quod prius attigimus, reraedium invenire coactum fuisse, non tarnen eam ob causamhisce bonis, quibus eius Celsitudinis Proavus Illustrissimus caeterique Principes et Nutriciibenignissimi, Academiam nostram munificentissime dotarunt, illam privatum iri, sed potiusCelsitudinem eius aliunde abunde illud refundere et quam primum resarcire secum habereconstitutum, et ne ob praefecturas a Fisco nostro separatas Professorum salaria rarius sol-verentur, ideo eius Celsitudo 5000 f. redituum de 100000 f. pecuniae foenorariae Schmal-kaldensis de anno 1628 Oeconomo nostro numerari Clementissime promisit.
Hisce rebus gestis annuus hic Magistratus bonis avibus et felicissimo exitu tandemad finem est perductus et primus huius Scholae Celeberrimae centenarius periodum suamabsolvit. 0 Deus omnipotens, Pater et Filius cum Spiritu S., tuere quoque imposterum,et ad versus Satanae insidias et insultus hanc tuam officinam defende, largire ut in haceducantur, qui te triunum Verum Deum colunt et adorant, qui tuum purum et syncerumVerbum incorrupte docent et discunt. pelle longe abhinc densas et caliginosas errorumtenebras haereticorumque periculosas Machinationes, illumina corda nostra ut te Deum inTrinitate unum, in unitate trinum, sicut et nunc, ita in omnem posteritatem glorificemus,adoremus, veneremur.
QVum ad finem decurreret annus millesimus sexcentesimus vicesimus septimus, RectorAcademiae Iacobus Müllems Medicinae D. eiusdemque et Mathematum Professor, publicoProfessorum conventu in Consistorio die 29. Decembris instituto, quaestionem de novoRectore eligendo proposuit, et quia studiorum gratia in Academia tum temporis commora-bantur Illustrissimi Principes ac Domini, Dominus Henricus et Dominus Fridericus HassiaeLandgravii, quoruro natu maior Illustrissimus Princeps ac Dominus, Dominus Henricusanno praeterito vicesimo sexto Rectoralem dignitatem sustinuerat, communibus suffragiisconclusum fuit, ut honores Rectorales fratri natu minori Illustrissimo Principi ac DominoDomino FRIDERICO*) deferrentur. Quod Senatus Academici decretum, accedente Illustrissimiet Celsissimi Principis ac Domini, Domini GEORGII Hassiae Landgravii consensu, Illu-strissimae eius Celsitudini Rector Academiae D. Iacobus Müllems significavit, et ut oblatos
*) Hic est ille princeps Darmstadinus, qui a. 1636 in Italia ad ecclesiam Bomanam transiit, eta. 1670 episcopus Vratislaviensis electus, a. 1682 mortuus est.
Actum XXXI DecembrisAnno M.DCXXVI1.
Iacobus Müllems D.
Fol.281.a.et b. vac.Fol.282.a.
(1628.)
ACTA ACADEMICAAnno a nato Iesu Christo Redemptore nostroM DC XX1IX.
CUM DF.0
25*