Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
189
Einzelbild herunterladen
 

189

Quemadmodum anno superiori, propter mortem Illustrissimi ac Celsissimi Principisac Domini, Domini Ludovici, Hassiae Landgravii etc. Principis ac Maeccnatis huius Aca-demiae, dum viveret, benignissimi, piissimae memoriae, omnia plena luctus et maerorisfuerunt, acerba et tristi repetimus memoria. Verum quo illius anni conditio iniquior etdurior, eo praesentis et currentis Status, et principio et medio et fine, laetior et tran-quillior fuit. Hoc anno Patria nostra dulcissima nacta est Principem Virtutibus HeroicisIllustrissimum, genitori per omnia similimum; quae hactenus quasi matre orba, talem inhoc anno amplexa est, quae progenie serenissima, splendidissima et Illustrissima, pietate etprobitate simplicissima, animi dotibus absolutissima, corporis flore perfectissima et iucun-dissima, et ut verbo dicam, castitatis quasi oraculum, ac foeminarum decus celebratissimum.Hic insuper annus est, qui Academiae nostrae centenarium primum exactissime et feli-cissime claudit. Praeterea, ut hoc anno Academiae et scholae nostrae Status, ceu flosluxurians, insigne incrementum habuit, ita et caetera omnia fausta ac fortunata extiterunt.

Fol.274.b. Magistratus fuit tranquillus, coetus discentium ac docentium pacatus, j a pestiferorummorborum spiculis ac contagio salvus, crudelique militum turba. Bellonae terroribus etdevastationibus tutus, ac intestinis dissidiis, rixis, nocturnisque occursionibus et tragicistumultibus minime pollutus.

Neque Terra nostra sanguine innocenti fuit conspurcata et inebriata, neque caedestranquillitatem nostram Academicam turbarunt, nec inter cives nostros gliscentes anim-advertimus discordias.

Hic annus Magnatum et Primorum ac Principum huius terrae animos ante longedissitos coniunxit, fraternitatisque vinculo in dissolubili (quod nemo suspicabatur unquam)arctissime colligavit, ac concordiae et pacis sempiternae nexu iterum ästrinxit.

Quo vero pro more recepto, praecipuorum, quae hoc sub Magistratu feliciter utplurimum gesta sunt, memoria recolere queamus, haec sequentia Rectoratus libro inserere,et quo die ac mense unumquodque peractum sit, annotare voluimus.

IANVAR1VS.

Die 4. Ianuarii, vir consultissimus et doctissimus Dominus Iohannes Gualtherus Hers-feldensis, ante Illustrissimorum Principum Iuniorum Hassiae, lineae Darmstadinae, pietatiset studiorum moderator vigilantissimus, nunc Dicasterii huius Consiliarius dignissimus,pro consequenda in utroque iure Licentia publice disputavit.

Fol.275.a. 5. Ianuarii hora 2. minut. 30. post medium noctis, vir | admoduni Reverendus etClarissimus Dominus Balthasarus Menzerus S.S. Theologiae et Sinceri Dei verbi, in totoorbe Doctor celeberrimus, Professor Academiae nostrae Primarius et stipendiatorumEphorus, qui banc et Gissenam Academiam nominis sui splendore et fama laudatissima,simul ac saluberrimo suo consilio et auxilio fecit florentissimam, in Domino placide pieobdormivit.

10. Ianuarii. Propter instans Iubilaei festum in Consistorio maturius deliberatum etconclusum fuit, ut totum hoc negotium celebre Illustrissimo nostro Principi per literasnotificaretur et committeretur, quod etiam die 14. Ianuar ita in effectum datum est.