Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
183
Einzelbild herunterladen
 

18.3

Interim rem totam Praesidis et Vice-Cancellarii discretioni reliquit, modo non illa, quamFol.267.b. comminabantur, per plateas ad arcem deductione temere macula aliqua \ Studiosisiwureretur.

Postero die habita amicabili cum Academia communicatione Emanuel Goclenius, quioccultari credebatur, praeeuntibus Academiae ministris, in aedibus Pareiitis Domini M.Rudolphi Goclenii per Officiales fuit quaesitus. Idque factum hora 12; verum sine eifectu.

Postmodum vero, et eadem quidem hora vulneris inspectione a Medico ab Academia,Chirurgis vero a Dicasterio ad hoc specialiter deputatis, facta, vulnus non lethale apparuit.Quo adverso, ad Academiae intercessionem duobus istis Studiosis conclave in tabernavinaria ad forum pro custodia assignatum fuit, e quo tarnen 26. eiusdem, praestita cautionefideiussoria de sese sistendo, iterum fuerunt dimissi.

Profugus Emanuel Goclenius tandem etiam apud Illustrissimum ad instantiam sup-plicem Parentis salvum conductum obtinuit, et, ut iudicium criminale in loco extraordinario,vel in conclavi quodam Dicasterii, citra tarnen praeiudicium ullius consequentiae, venti-laretur, impetravit.

24. Maii, quo die ante annum Academia nostra fuit instaurata, Vir Reverendus etClarissimus Dominus Iodocus Fewrbornius, S. S. Theologiae D. et eiusdem Professor,declarandae erga Deum gratitudinis, ut et restaurationis Academiae iucundae memoriaeergo, orationem de publicis calamitatibus, unde illae suam trahant originem, et quodnamsit idoneum illas effugiendi medium, publice recitavit.

6. Iunii Vir Clarissimus Catharinus Dulcis, antehac plurimarum exterarum et longedissitarum regionum diligens spectator, nec non lingvarum exoticarum plurimos perannos in Academia hac satis felix Informa tor, circa nonam pomeridianam naturae debitumsolvit. Die 10 eiusdem in coemeterio summi templi sepultus quiescit.

27. Iulti, eheu! non solum Academiae nostrae sed et toti nostrae Patriae fatalis fuit.Hac siquidem die Illustrissimus et Celsissimus Prineeps ac Dominus, Dominus LudovicusFol.268.a. dictus fidelis, Hassiae Land | gravius, comes in Cattimeliboco, Decia, Ziegenhaina et Nidda,Dominus et Mecaenas noster Clementissimus, Academiae huius Instaurator ac RemuneratorFelicissimus Munificentissimus, Pater Patriae longe desideratissimus, pacis studiosissimus,laborum patientissimus, in adversis fortissimus, totius Imperii Romani columna firmissima,beatissimae recordationis, anno aetatis 49 Imperii sui 31, intra octavam et nonam pomeri-dianam ad caelestia gaudia evocatus terrenam hanc deposuit mortalitatem.

Et postquam Illustrissimae Ipsius Celsitudinis Testamentum, quo Illustrissimus itidemet Celsissimus Prineeps ac Dominus, Dominus Georgius Hassiae Landgravius, Comes inCattimeliboco, Decia, Ziegenhaina et Nidda etc. Dominus noster longe Clementissimus,Eiusdem Celsitudinis filius primogenitus, successor in Regimine designabatur, 9 Septembrissolenni ritu fuit publicatum, undeeimo eiusdem mensis die Principis funus pompa satissolenni ad summum illud templum, quod est Darmstadii, deduetum fuit, ubi sub Avitisillis monumentis Gloriosissimi huius Principis ossa molliter eubant. Fusius modo positaquaeque in libro peculiari, cui inscriptio est (Sfjrertgebäc^ttnuü be§ ®ur^Ieudjtigen,

24