Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
167
Einzelbild herunterladen
 

167

quoque sunt et Caesarea autoritate in integrum restituti 30 die Martii D. lohannesWinckelmannus primarius SS. Theologiae professor et D. Balthasar Mentzerus professorTheologus et Stipendiatorum Ephorus: qui anno 1605 mense Iulio propter denegatampunctorum meliorationis, ut vocabantur (S3er6efferurtg§ Runden) subscriptionem a suis officiiscontra tenorem testarnenti saepius memorati remoti fuerant, et hactenus in Gymnasio etAcademia Gissensi in annum decimum nonum fideliter docuerant. Atque sie facultasTheologica, Iuridica et Philosophica binos professores, Medica unum habuit, et magnaFol.255.b. fuit raritas studiosorum: quorum tarnen numerus notabiliter | crevit ex eo tempore, quoGissensis Academia suspensa fuit, nempe mense Maio anni 1624.

Cum autem Illustrissimus et Celsissimus Princeps et Dominus Dominus LudovicusIlassiae Landgravius etc. Dominus noster clementissimus, ad communem Academiae ad-ministrationem amice invitaret Illustrissimum Principem et Dominum, Dominum MauritiumHassiae Landgravium etc., eius autem Illustriss. Cels. in eam communionem consentirenollet, ad Imperatoris tribunal haec res devoluta hunc eventum sortita est, ut IllustrissimoDn. Ludovico Landgravio soli Academiae instauratio pro hac vice per sententiam Caesarispermitteretur et demandaretur.

Interea animadversum fuit, in paedagogio diseipulis proponi Catechesin Calvinianam,quod tarnen ne fieret praeeeptores mature fuerant praemoniti, ipsique eam remotum irisanete promiserant: quam illusionem (quod deposita Cassellana Heidelbergensem intro-duxissent) gravissime ferens optimus princeps paedagogiarchum et praeeeptores omnes(qui conspirasse videbantur, nec, licet fideliter admoniti, a proposito suo desistere volebant)ab officiis deiiei mandavit, ne pueritiam seducere in religione pergerent: sed tarnen Graecaprofessio M. Theodoro Vietori, hactenus paedagogiarchae, cum salario professorio remansit.Paedagogio igitur praefecti sunt 21 die Maii M. lohannes Henricus Tonsor paedagogiarcha,M. Balthasar Klinckerfusius, Philippus Sältzerus, M. Iacobus Bauchius, etConradus Steinius:a quo tempore et institutio et diseiplina florere coepit, Deo fidelibus laboribus benedicente.

Porro allata Caesaris sententia de Academia instauranda Illustrissimus et CelsissimusPrinceps et Dominus, Dominus Ludovicus Hassiae Landgravius etc. solicite et diligenteream in Dei gloriam et patriae salutem executurus certo tempore suos praeeipuos officialeset civitatum consules Marpurgum convocavit et affixo programmate publice clementer signi-fieavit omnibus Academiae civibus, ut die 24 Maii in arce ad solemnem instaurandaeAcademiae actum convenirent. Deo igitur benigne annuente, die 24 Maii horis matutinisin arce conventum est, ibique publice artificiosissima Domini Cancellarii D. Antonii Wolffiifebri tunc graviter laborantis per Dn. Secretarium Malcomesium ex Charta recitata orationeprolixe commendata fuit Illustrissimi et Celsissimi Principis pietas et zelus Heroicus inreligionis sinceritate Propaganda Academiaque in pristinum nitorem restituenda , in baqueDeo clementer adjuvante sunnno studio conservanda. Rectorem igitur AcademiaeIllustrissima ipsius Celsitudo singularibus et praegnantibus de causis, quae recitatae fuerunt,clementissime nominavit et constituit D. Balthasarem Menzerum, tunc ab illo actu, proptervaletudinis tenuitatem absentem, adsumto ipsi Prorectore D. Helfrico-Ulrico Hunnio. Et